monumenta.ch > Plinius > 26 > 2 > 27 > [QUID SIT RHETORICA?] > 28 > 21 > 29 > 30 > 24 > 30 > 1 > 32 > 7 > > 6 > 9 > 7 > 8 > 7 > 4 > 20 > 5 > 3 > 7 > 1 > 6 > 18 > 1 > 9 > 8 > 6
Ioannes Saresberiensis, Metalogicus, 4, V. Quod sit conceptio secundi. <<<     >>> VII. Quare Aristoteles nomen philosophi praecaeteris meruerit.

Ioannes Saresberiensis, Metalogicus, 4, CAPUT VI. De difficultate posteriorum analyticorum etunde contingat.

1 Posteriorum vero analyticorum subtilis quidem scientia est, et paucis ingeniis pervia, quod quidem ex causis pluribus evenire perspicuum est. Continet enim artem demonstrandi, quae prae caeteris rationibus disserendi, ardua est. Deinde haec utentium raritate iam fere in desuetudinem abiit, eo quod demonstrationis usus, vix apud solos mathematicos est; et in his fere, apud geometras duntaxat; sed et huius quoque disciplinae non est celebris usus apud nos, nisi forte in tractu Ibero vel confinio Africae.
2 Etenim gentes istae, astronomiae causa geometriam exercent prae caeteris; similiter Aegyptus, et nonnullae gentes Arabiae. Ad haec, liber quo demonstrativa traditur disciplina, caeteris longe turbatior est, et transpositione sermonum, traiectione litterarum, desuetudine exemplorum, quae a diversis disciplinis mutuata sunt. Et postremo quod non attingit auctorem, adeo scriptorum depravatus est vitio, ut ere quot capita, tot obstacula habeat.
3 Et bene quidem, ubi non sunt obstacula capitibus plura. Unde a plerisque, in interpretem difficultatis culpa refunditur, asserentibus, librum ad nos non recte translatum pervenisse.
Ioannes Saresberiensis HOME