monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > 9 > 11 > 5
Ioannes Saresberiensis, Metalogicus, 4, IV. Quae sit libri primi conceptio. <<<     >>> VI. De difficultate posteriorum analyticorum etunde contingat.

Ioannes Saresberiensis, Metalogicus, 4, CAPUT V. Quod sit conceptio secundi.

1 Secundus autem transit ad rationem inferendi, quae in formam conclusionis patet, adiiciens quomodo ex falsis in secunda et tertia figura verum syllogizetur; quod eos forte praeterit, qui ex falso nihil sequi contendunt. Deinde ad circulares progreditur syllogismos, et eos in omnibus figuris exsequitur: tunc ad conversiones syllogismorum in omni figura.
2 Ut quidem imperfecti redeant ad perfectos, et omnium fides pariter elucescat, ista praecedunt quae directae ratiocinationis forma est: subiungitur ratio hypotheseos, quae necessitate impossibilis eventus, aut non probabilis, propositum astruit. Cuius quidem ratio est, ut si concludenti non acquiescatur sumpta contradictoria conclusionis, et altera concessarum, eisque in prima figura dispositis, colligatur oppositum alicuius concessarum. Quod qualiter in omni figura fiat, ostendit: omnesque modos, per impossibilem eventum, veros esse convincit.
3 Ad haec qualiter, et in qua figura syllogizetur ex propositionibus oppositis, fideliter aperit. Adiicit et regulam petitionis principii, quae speculatio tam demonstratori quam dialectico satis accommodata est: licet hic probabilitate gaudeat, ille veritatem duntaxat amplectatur. Praeterea si non causa ponatur ut causa, puta, cum quis non urgente se ratione complexionis, ad impossibile ductus esse causatur, sed eo quod falsum aliquid positum fuerit, sequitur de causa falsae conclusionis, ut catasyllogismi, et elenchi, et de fallacia secundum opinionem, et de conversione medii et extremorum, cuius tamen tota utilitas longe commodius tradi potest.
4 Subiungitur ratio reducendae inductionis, quam dicit rhetoricum syllogismum itidem et exempli, et de deductione; deinde quid instantia, quid ἐίκος, quam probabilem propositionem dicit, etsi eius possit esse instantia, id est non perpetuo obtineat; ut matres amare, novercas invidere.
5 Quid item signum et quomodo enthymema constet ex eicotibus et signis. Postremo agit de cognitione naturarum. Grande quidem capitulum, et quod licet aliquatenus proposito conferat, fidem tamen promissi nequaquam implet. Unum scio, me huius capituli beneficio, neminem in cognitione naturarum vidisse perfectum.
Ioannes Saresberiensis HOME