monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > 6 > 4
Ioannes Saresberiensis, Metalogicus, 4, III. Quod liber non eatenus utilis est ad phrasimcomparandam. <<<     >>> V. Quod sit conceptio secundi.

Ioannes Saresberiensis, Metalogicus, 4, CAPUT IV. Quae sit libri primi conceptio.

1 Caeterum quod necesse est sciri, verissime et certissime traditur. Hoc equidem est, quid propositio dialectica, aut demonstrativa; universalis, particularis, aut infinita: quid terminus, praedicatus videlicet, aut subiectus; quid syllogismus perfectus, aut imperfectus; quid in toto esse, aut non esse, quas propositiones ad usum syllogizandi converti contingat, et quas non: quidve obtineat in his, quae modernorum usu dicuntur esse de naturali materia, aut contingenti, aut remota.
2 Quibus praemissis, trium figurarum subnectit rationes, et tam extremitatum quam medii definitione praemissa, quot et qui modi in singulis figuris, ex complexione extremitatum proveniant, docet; data quidem semente rationis eorum, quos, sicut Boetius asserit, Theophrastus et Eudemius addiderunt. Deinde habita modalium ratione, transit ad commistiones quae de necessario sunt, aut contingenti cum his quae sunt de inesse, ut quid ex his in singulis figuris proveniat, ostendatur.
3 Nec tamen dico ipsum Aristotelem alicubi, quod legerim, nisi forte quod ad propositum, de modalibus sufficienter egisse; sed procedendi de omnibus fidelissimam scientiam tradidit. Expositores vero divinae paginae, rationem modorum pernecessariam esse dicunt; et modum sive expressus, sive tacitus sit, plurimum attendendum.
4 Nam in hac, quam perfecisti destruxerunt, modus subticetur, et intelligitur perinde ac si modus hic, voluntate scilicet, apponeretur. Ut et ibi: Tenerum spe devorat agnum. Est enim modus, ut aiunt, quasi quidam medius habitus terminorum. Et profecto licet nullus modos omnes, unde modales dicuntur, singulatim enumerare sufficiat, quod quidem nec ars exigit, tamen magistri scholarum inde commodissime disputant, et, ut pace multitudinis loquar, Aristotele ipso commodius opinor.
5 Utique quod sive ob verum modum, sive ob solam formam dicantur modales, earum, apud plurimos Scripturarum locos, necessaria est cognitio. Caeterum in his praecipuam arbitror esse usus auctoritatem, qui sermonum auget aut minuit, mutat aut evacuat, significationes. Quod patet in eo quod est contingens, cuius latissimus usus, quo possibili aequabatur, in communi modernorum usu parietes scholarum nusquam egreditur. Ad haec subiungit, unde idoneitas syllogizandi proveniat, quoniam parum est generationem nosse syllogismorum, nisi quis et potentiam habeat faciendi. Sequitur ratio reducendi syllogismos in primae figurae modos; et sic primi libri conceptio clauditur.
Ioannes Saresberiensis HOME