monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > 9 > 11 > 5 > 3 > 17 > 25 > 2 > 13 > 4 > 16 > 12 > 7 > 5 > 26 > 19 > 1 > 22 > 10 > 14 > 3
Ioannes Saresberiensis, Metalogicus, 4, II. Quod scientia haec utilis est ad omnia, etunde haec sortita sit nomen. <<<     >>> IV. Quae sit libri primi conceptio.

Ioannes Saresberiensis, Metalogicus, 4, CAPUT III. Quod liber non eatenus utilis est ad phrasimcomparandam.

1 Sicut autem regulae utiles sunt, et necessariae ad scientiam, sic liber fere inutilis est ad phrasim instruendam, quam nos verbi supellectilem possumus appellare. Est enim phrasis commoda verbi facilitas in quavis lingua. Ergo scientia memoriter est firmanda, et verba pleraque excerpenda sunt; ea enim debet esse philosophantis cautela, ut verborum intellectui semper insistat, et praeter hoc diligenter excerpat verba, quae alio commode transferuntur, et quorum potest esse frequentior usus. Reliqua coaequantur foliis sine fructu, et ob hoc aut calcantur, aut sua relinquuntur in arbore.
2 Unde qui Aristotelem sequuntur, in turbatione nominum et verborum, et intricata subtilitate, ut suum vindicent, aliorum obtundunt ingenia, partem pessimam mihi praeelegisse videntur, quo quidem vitio Anglicus noster Adam mihi prae caeteris visus est laborasse, in libro, quem artem disserendi inscripsit. Et 'utinam bene dixisset, bona quae dixit!
3 ' et licet familiares eius et fautores, hoc subtilitati ascribunt, plurimi tamen hoc ex desipientia vel invidentia vani, ut aiunt, hominis, contigisse interpretati sunt. Adeo enim expressit Aristotelem intricatione verborum, ut sobrius auditor recte subiungat: . . .Nonne hoc spumosum, et cortice pingui, Ut ramale vetus praegrandi subere coctum. [Pers. 1, 97.] Habenda est tamen auctoribus gratia, quia de fonte eorum haurientes, labore ditamur alieno.
Ioannes Saresberiensis HOME