Ioannes Saresberiensis, Metalogicus, 4, CAPUT II. Quod scientia haec utilis est ad omnia, etunde haec sortita sit nomen.
| 1 | Analyticorum quidem perutilis est scientia, et sine qua quisquis logicum profitetur, ridiculus est. Ut vero ratio nominis exponatur, quam Graeci Analyticen dicunt, nos possumus resolutoriam appellare, familiarius tamen assignabimus, si dixerimus aequam locutionem; nam illi ana aequale, lexim locutionem dicunt. |
| 2 | Frequens autem est, cum sermo parum est intellectus, ut eum in notiorem resolvi desideremus aequivalenter; unde et interpres meus cum verbum audiret ignotum, et maxime in compositis, dicebat analetiza hoc, quod volebat aequivalenter exponi. Nam haec resolutio intellectui ad scientiam adminiculatur quam plurimum. Caeterum, licet necessaria sit doctrina, liber non eatenus necessarius est; quidquid enim continet, alibi facilius et fidelius traditur, sed certe verius aut fortius nusquam. |
| 3 | Siquidem et ab invito fidem extorquet: quippe violentus est, et quodam Caesareo impetu, 'nullas nisi hoste subacto, gaudet habere vias:' amici gratiam nullius momenti facit. Quod utique satis congruit officio iudicantis, cum affectus amici vel hostis, sinceritatem iudicii pervertere soleat. Porro exemplorum confusione, et traiectione litterarum, quas tum de industria, tum causa brevitatis, tum ne falsitas alicubi exemplorum argueretur, interseruit, adeo confusus est, ut cum magno labore eo perveniatur, quod facillime tradi potest; et plerumque dum mendacium vitat, nec verus nec falsus est, aut forte mentitur; si tamen protervia calumniam facit. |