monumenta.ch > Plinius > 26 > 2 > 27 > [QUID SIT RHETORICA?] > 28 > 21 > 29 > 30 > 24 > 30 > 1 > 32 > 7 > > 6 > 9 > 7 > 8 > 7 > 4 > 20 > 5 > 3 > 7 > 1 > 6 > 18 > 1
>>> Ioannes Saresberiensis, Metalogicus, 4, II. Quod scientia haec utilis est ad omnia, etunde haec sortita sit nomen.

Ioannes Saresberiensis, Metalogicus, 4, CAPUT I. Quod liber Analyticorum est rationumexaminatorius.

1 Campidoctor itaque Peripateticae disciplinae, quae prae caeteris in veritatis indagatione laborat, infelicem summam operis dedignatus, totum componit; certus, quod cuiusque artis perfectio, gloriam sui praeconatur auctoris. Unde cum inventionis instrumenta procurasset et usum, quasi in conflatorio sedens, examinatorium quoddam studuit cudere, quo diligentissima fieret examinatio rationum.
2 Hic autem est Analyticorum liber, qui ad iudicium principaliter spectat, et tamen ad inventionem aliquatenus proficit. Nam disciplinarum omnium connexae sunt rationes, et quaelibet sui perfectionem ab aliis mutuatur. Vix est, quae sine alterius adminiculo, si tamen omnino aliqua est, quae ad summum possit ascendere.
3 Ut autem opinionis meae iudicium plene cognoscas, quid de hoc opere sentiam, paucis adverte.
Ioannes Saresberiensis HOME