monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > 9
Ioannes Saresberiensis, Metalogicus, 3, VIII. De titulo definiendi qui exercetur in sexto. <<<     >>> X. De utilitate octavi.

Ioannes Saresberiensis, Metalogicus, 3, CAPUT IX. De problemate eiusdem, et diversi, quodagitatur in septimo: et communia quaedam topicorum.

1 Septimus quoque a definitionibus pendet, evolvitque problemata, quae de eodem sunt, et diverso. In huius autem discussione plurima attritio est, quoniam contrarium concursus rationum, dubitandi materia est. Caeterum sicut diversum, sic et idem alicui multipliciter dicitur; nam utrumque genere, specie et numero.
2 Sed quae genere diversa sunt, illico et sequentibus. Econtra, quae idem numero, statim et caeteris modis uniuntur. Maxime indubitanter, quod unum est numero, et idem alicui, ab omnibus idem videtur dici; nam et hoc est esse simpliciter idem. Solet autem et hoc assignari multipliciter; proprie autem et primum, quando nomine vel definitione idem assignatum fuerit; ut vestis, tunicae, et animal gressibile bipes, homini, et quod natura fertur sursum, igni.
3 Tertium vero quando ab accidente, ut sedens vel musicum Socrati: omnia enim haec unum numero volunt significare. Quoniam autem verum est, quod nunc dictum est, ex permutantibus appellationes aliquis addiscet; saepe enim praecipientes nomine vocare aliquem sedentium, permutamus; quando forte non intelligit is, cui praeceptum facimus, velut ab accidente, et eo magis intelligente, et iubemus sedentem vel disputantem vocare ad nos: palam quoniam eumdem opinantes, et secundum nomen, et secundum accidens significare; ergo idem (quemadmodum dictum est) tripliciter dividatur. Itaque non modo definitionum, sed generis, proprii, accidentis, necessaria est cognitio, tam ad astruendum quam ad destruendum ea problemata, quae de eodem sunt et diverso, sed nihil ad alterutram operam definitione utilius, quoniam nihil efficacius, nihil notius est.
4 In iis autem septem voluminibus, ob ubertatem locorum, constare rectissime dicitur summa topicorum; quae, ut ait Isidorus, sic dicta sunt, quoniam τόπους continent, id est locos, qui sunt argumentorum sedes, fontes sensuum et origines dictionum. Pro eo enim disciplina ipsa dicta est topice, quod locorum doctrinam facit.
5 Qui vero librum hunc diligentius perscrutatur, non modo Ciceronis et Boetii topicos ab his septem voluminibus erutos deprehendet, sed librum divisionum, qui compendio verborum, et elegantia sensuum, inter opera Boetii, quae ad logicam spectant, singularem gratiam nactus est. Non omnes tamen locos huic operi insertos arbitror, quia nec potuerunt, cum et a modernis, huius praeeunte beneficio, aeque necessarios evidentius quotidie doceri conspiciam. Versatur in his inventionis materia, quam hilaris memoriae Willelmus de Campellis, postmodum Catalaunensis episcopus, definivit, etsi non perfecte, esse scientiam reperiendi medium terminum, et inde eliciendi argumentum.
6 Cum enim de inhaerentia dubitatur, necessarium est aliquod inquiri medium, cuius interventu copulentur extrema; qua speculatione, an aliqua subtilior, vel ad rem efficacior fuerit non facile dixerim. Medium vero necessarium est, ubi vis inferentiae in terminis vertitur, si enim inter totas propositiones sit, ut potius sit obnoxia complexioni partium, quam partibus complexis, medii nexus cessat.
7 In iis autem, quae terminis, aut terminorum partibus, vim urgendi habent, locus ab ea habitudine est, quae est inter id quod demitur conclusioni et id quod dempto succedit, succedentia enim a praecedentibus convincuntur. Quod autem utrobique manet immobile, nec probantis violentiam, nec probati recipit fidem, et sicut a significatione contrahunt termini ut universales dicantur esse, vel singulares, sic ut unus sequatur ex altero, vel propulsetur ab altero, facit cohaerentia vel repugnantia significationum. Nisi enim res significatae sibi cohaereant aut repugnent, non est quare in terminis familiaritas aut hostilitas requiratur.
8 Non est autem facile in singulis semper explorare, quam firmus rerum sit nexus, aut quanta dissensio, et ob hoc quid simpliciter necesse, quidve magis probabile sit, indicare interdum difficilius est. Sed quod frequentissime sic, probabile quidem, quod nunquam aliter, magis probabile, quod aliter esse non posse creditur, necessarii suscipit nomen.
9 Nam penes naturam est necessariorum possibiliumque definitio, sola siquidem vires suas agnovit. Adamas diu habitus est insecabilis, quia nec ferri nec chalybis verebatur acumen, tandem vero, cum plumbo et sanguine hircino sectus esset, patuit factu facile, quod prius impossibile videbatur. Ergo solitus rerum cursus diligenter advertendus est, et quodammodo excutiendus naturae sinus, ut necessariorum probabiliumque natura clarescat; nihil enim est, quod ad locorum notitiam magis prosit, nihil quod veritatis notitiam amplius pariat, nihil quod ad docendum aut ad persuadendum magis proficiat, et omnium dicendorum paret laudabilem facultatem.
Ioannes Saresberiensis HOME



Ioannes Saresberiensis, Metalogicus, 3, VIII. De titulo definiendi qui exercetur in sexto. <<<     >>> X. De utilitate octavi.
monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > 9