Ioannes Saresberiensis, Metalogicus, 3, CAPUT VIII. De titulo definiendi qui exercetur in sexto.
| 1 | Porro sextus de definitione est, et artem definiendi luculenter tradit, ut qui istum plene noverit, in statuendis aut evacuendis definitionibus haesitare non debeat. Porro regulam definiendi arctissimam docuit, et quam plene aut nullus, aut rarus assequitur. Itaque Aristotelem prae caeteris omnibus, tam aliae disserendi ratiocinationes, quam definiendi titulus illustraret, si tam patenter astrueret propria quam potenter dextruxit aliena. |
| 2 | Caeterum sicut validior hic expugnator exstitit, quam assertor, ita plerique validius asserunt, quam impugnent; neque enim omnes omnia possunt, et quisque si efficaciam attendat gratiae, proprio munere insignitur. Ut de fidelibus taceam, Naso carmina, Cicero causas feliciter agit; Pythagoras naturam excutit; Socrates morum praescribit normam; Plato de omnibus persuadet, Aristoteles argutias procurat. Sumpserunt hinc doctrinae suae primordia Marius Victorinus, et Boetius cum Cicerone, qui singuli libros definitionum ediderunt; illi quidem definiendi nomen, usque ad quindecim species dilataverunt, describendi modos definitionis vocabulo supponentes. |
| 3 | Huic vero, de substantiali praecipue cura est; quae sic constare debet ex genere et substantialibus differentiis, ut proposito coaequetur. Recte enim assignata est, cum fuerit aequalis definito, et planissima utitur interpretatione. Amovenda est ergo non modo aequivocationis impostura, sed omnium quae incerta sunt fugienda obscuritas: quoniam evidens esse debet, quae redditur ut aliud innotescat. |
| 4 | Ergo et translationes declinandae, et quaecunque proprie non dicuntur. Ut lex, mensura vel imago eorum quae naturaliter iusta sunt. Sunt autem, ut ait Aristoteles, huiusmodi, peiora translatione; nam translatio facit quodammodo notum, quod significatum est per similitudinem. Omnes enim transferentes, secundum aliquam similitudinem transferunt. |
| 5 | Quod autem huiusmodi est, non facit notum; nam neque similitudo inest, secundum quam mensura vel imago lex est, neque dici solet. Quare si proprie mensuram vel imaginem legem esse dicit, mentitur. Imago enim est, cuius generatio per imitationem est. Hoc autem non inest legi. Si autem non proprie, palam, quoniam obscure dixit, et peius quolibet eorum, quae secundum translationem dicuntur. |
| 6 | Nota autem sic accipienda sunt, quod bene dispositis intellectu innotescant. Quod autem nec ex simpliciter notioribus, nec ex his, quae nobis notiora positum est, non facit ad definitionem. Aequicolam quoque, id est aequimembrem, definito oportet fieri definitionem, ut si quaeratur quid sit speculativa scientia, neutrum, nec speculativa scilicet, nec scientia, relinqui debet ambiguum. |
| 7 | In ipsis quoque substantialibus definitivis nihil ponendum est, quod vergat ad passionem. Auctore siquidem Aristotele, omnis passio magis facta, abiicit a substantia. Differentia autem non huiusmodi. Nam magis salvare videtur id, cuius est differentia. Et simpliciter impossibile est esse singulum, sine propria differentia. Nam cum non est gressibile, non erit homo. |
| 8 | Simpliciter autem dicendum, secundum quae alteratur habens, nihil horum differentia illius. Omnia enim huiusmodi, cum magis fiunt, abiiciunt a substantia. Quare si aliquam huiusmodi differentiam assignavit, peccavit. Simpliciter autem non alteramur secundum differentias. Unde etiam Plato arguitur, mortem in animalium definitione ponens. |
| 9 | Licet enim non fiat, id est magis aut minus praedicetur, eo quod huiusmodi non suscipiunt magis aut minus, differentia tamen non est; sed forte rectius habitum notat, et passionis habilitatem, aut magis necessitatem indicat patienti. Hoc autem facile suadebitur Christiano, qui immortalitatem exspectans, conditionem vivendi credit mutandam in melius, non corrumpi naturam. |
| 10 | Glorificabitur enim substantia, et sine corruptione sui eximetur a necessitate patiendi. Ipsa quoque habilitas passionis perpetiendae evanescet, quando mortale immortalitatem induet morte absorpta; et corruptibile nunc, incorruptionem possidebit. Nec mirum mortalitatem passibilitati ascribi, cum immortalitas ipsa, secundum Aristotelem, passio sit dicenda. |
| 11 | Ait enim: Passio vitae et casus, immortalitas videtur esse. Quoniam autem verum est quod dicitur, palam fiet, si quis concedat ex mortali aliquem fieri immortalem. Nullus enim dicet aliam eum vitam sumere, sed casum aliquem, vel passionem huic eidem adgenerari: quare non est genus vita immortalitatis. Utique et hinc constat, quia mortale et immortale, non sunt viventium species aut differentiae, sed potius modos vivendi indicant, aut naturae conditionem. |
| 12 | Equidem nihil mali in substantia, nam quod cuiusque optimum, inest substantiae maxime. Est autem difficile, nisi multam rerum notitiam habenti, regulariter eam definire, cum substantialia saepe incerta sint, vel ob difficultatem rerum, et ignorantiam, vel propter ambiguitatem sermonum. Sunt etiam pleraque, quae, urgente natura, propriis definitionibus carent; ut principia, eo quod sursum pergentibus, eorum, quia non sunt genera, non occurrunt et individua: eo quod differentiis substantialibus ab invicem non separantur. |
| 13 | Porro hic descriptiones pro definitionibus sunt, probabiles quidem magis, quo ad definitionum formam magis accesserint. Earum tamen maior est indulgentia. Est autem quidlibet fecisse facilius quam benefecisse, quia virtus semper in arduo est. Cum vero de definitione constabit, ad construendum destruendumque propositum, efficacissima est; quia cum ipso pariter infirmatur, aut convalescit. |