monumenta.ch > Plinius > 26 > 2 > 27 > [QUID SIT RHETORICA?] > 28 > 21 > 29 > 30 > 24 > 30 > 1 > 32 > 7 > > 6 > 9 > 7 > 8 > 7
Ioannes Saresberiensis, Metalogicus, 3, VI. De utilitate et conceptione trium librorumin topicis. <<<     >>> VIII. De titulo definiendi qui exercetur in sexto.

Ioannes Saresberiensis, Metalogicus, 3, CAPUT VII Brevis ratio quarti et quinti.

1 Quartus autem exercet problemata, quae sunt a genere, et sic generis et speciei, et ad se, et ad alia, cohaerentiam docet. Ut liquidum sit omnibus, quanto dispendio temporis nostri neglectus sit a praeceptoribus nostris, in hac speculatione, non credo diutius immorandum: cum de rerum generibus multa superius dicta sint, et non sit nostri propositi, in hoc opus speciales commentarios facere. Hoc tamen ab Aristotele (quoniam Porphyrius, quem parvuli sequuntur, aliud docuit) adiiciendum puto, quoniam sicut genus univoce, et non denominative, sic nec secundum quid, praedicatur. Unde constat corpus non esse genus animalis; ait enim, considerandum, si in aliquibus secundum quid participatur genus; ut si animal aliquod sensibile vel visibile dicatur.
2 Nam secundum quid sensibile vel visibile dicitur animal, nimirum corpus; secundum autem animam, non. Quare non erit genus sensibile vel visibile animalis. Latent autem quandoque, et totum in partem ponentes, ut animal corpus sensibile. Nullo enim modo pars de toto praedicatur. Quare non erit corpus genus animalis, eo quod pars est.
3 Utique genus omne, de specie verum est, et de individuis, sine translatione et figura. Nunquam enim improprie praedicatur, quoniam nulla familiarior est assignatio quam substantiae, quae in genere et specie rectissime iudicatur. Corpus autem de homine, figurative scilicet, per synecdochen dicitur. Et quo liquet, quod qui ob unius partis evidentiam corpus dicitur, idem et anima dici potest, ob alterius dignitatem.
4 Sed minutiores philosophi, cum Porphyrio, vulgi sequuntur opinionem; qui fere id solum consuevit approbare, quod sensibus patet. Plato autem, et tam Stoicorum quam Peripateticorum dogma, hominem rectius animam, quam corpus dici declarat. Quam secutus sententiam Marcus Tullius in libro De republica, ait: Tu non es is quem exterior figura designat, sed mens cuiusque, is est quisque.
5 Doctoribus quoque Ecclesiae, Augustino et caeteris, id ipsum placuit. Si quis hinc dubitat, legat Scripturas, quae principatum personale quodammodo animae tribuunt; et corpus hospitio comparant, aut indumento.
6 Item quintus copiosissime docet quot modis dicatur proprium; et in his, quid proprie et multipliciter docet quando recte positum sit, et quando sit perperam assignatum. Utilissima autem est haec speculatio ad astruendum, et destruendum, quoniam proprium, quod proprie dicitur, et cuius proprium est, se invicem mutua praedicatione concludunt.
Ioannes Saresberiensis HOME