monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > 6
Ioannes Saresberiensis, Metalogicus, 3, V. In quibus consistat corpus artis, et detopicorum utilitate. <<<     >>> VII Brevis ratio quarti et quinti.

Ioannes Saresberiensis, Metalogicus, 3, CAPUT VI. De utilitate et conceptione trium librorumin topicis.

1 Sicut autem elementarius est praedicamentorum, periermeniarum vero syllabicus, ita et topicorum liber, quodammodo dictionalis est. Licet enim in periermeniis agatur de simplici enuntiatione, quae utique veri falsive dictio est, nondum tamen ad vim colligendi pertingit; nec illud assequitur, in quo dialectices praecipua opera versatur.
2 Hic vero primus est in rationibus explicandis, doctrinamque facit localium argumentationum, et sequentium complexionum pandit initia. Et sicut iuxta ethicum: 'Discipulus prioris est posterior dies,' ita primus sequentium librorum instructorius est. E quibus itaque locis sint problemata, primus aperit. Sequentes, unde, et quomodo probentur exponunt, et quae propositio magis aut minus argumentabilis sit, et quare.
3 Non tamen huic operi tantum tribuo, ut inanem reputem operam modernorum, qui equidem nascentes et convalescentes ab Aristotele, inventis eius multas adiiciunt rationes, et regulas prioribus aeque firmas. Caeterum hoc Aristoteli debetur, quoniam qui a parte totum probari docuit, et a duplici parte, vel triplici, aut amplius, inferri posse monstravit. Eodem modo et in aliis. Ergo non modo Themistio, Ciceroni, Apuleio, et Boetio, adiectorum habemus gratiam; sed Peripatetico Palatino, et aliis praeceptoribus nostris, qui nobis proficere studuerunt, vel in explanatione veterum, vel in inventione novorum.
4 Miror tamen quare Peripateticus Palatinus, in hypotheticarum iudicio tam arctam praescripserit legem, ut eas solas censuerit admittendas, quarum consequens in antecedenti clauditur aut destructo consequenti perimitur antecedens. Siquidem argumenta recipiebat facile, sed hypotheticas respuebat, nisi manifesta necessitate urgente. Forte ideo, quod omnes, ut ait Boetius, volunt necessariam tenere consequentiam.
5 Volunt utique, quoniam hoc profitentur adiecta conditione; sed nihilominus quaedam, ob evidentem probabilitatem, quae necessitati plerumque assidet, admittuntur. Sicut enim argumenta dialecticis sufficiunt probabilia, sic et probabiles consequentiae: sed utrisque vis urgens deest, si necessitas desit: ut si instantiam dederis, docens in quo non sit.
6 Aristoteles autem fere ubique consequentias ponit, sive astruere, sive destruere doceat, quod positum est. Et quia ad unum multa sequuntur, habenda est ratio unde plura astruendo vel destruendo proveniant. Ut enim ait Aristoteles: omnis qui dixit quidlibet, quodammodo multa dixit, eo quod plura unicuique ex necessitate consequentia sunt. Ut qui hominem dixit esse, et quoniam est animal dixit, et quoniam animatum, et quoniam bipes, et quoniam mentis et disciplinae susceptibile. Est autem rationabile problema, ad quod ratiocinationes fiunt et spissae et bonae.
7 Totus itaque secundus liber in eo versatur, quod est de accidente. Et cum naturam accidentium eleganter doceat, tam rationum firmitudine quam exemplorum iucunditate, ad multa commodus est. Et quia solum accidens ad comparationem venit, tertius comparabilium vim aperit, et insistens naturae accidentium, quae sit eligendi aut fugiendi ratio, et in ipsis eligendis, quae praeelegenda, et in fugiendis, quae prae caeteris fugienda, regulariter monstrat.
8 Ex quo liquet, quantum haec disciplina physicae et ethicae prodest. Cum haec disciplinae particula, in appetendis et devitandis, et in omnibus denique comparabilibus vigeat, plane huius lata est commendatio, et male neglectus a prioribus, cum utilitate conspicua, et verborum gratia iucundus sit, et tam ethicae quam physicae plurimum prosit.
Ioannes Saresberiensis HOME