Ioannes Saresberiensis, Metalogicus, 3, CAPUT V. In quibus consistat corpus artis, et detopicorum utilitate.
| 1 | Artis praeparatitia praecesserunt, ad quam suus opifex, et quasi legislator, rudem omnino tironem, irreverenter, et ut dici solet, illotis manibus, non censuit admittendum. Sicut enim in arte militari, instrumentorum, quibus res militaris instruitur, praeparatio, praecedit artem; sic huius sacri adeuntibus cultum, quaedam elementa praemittuntur, et quasi instrumenta tironum, quorum usu compendiosius ad ipsum corpus artis accedant, et commodius, quod profitentur, exerceant. |
| 2 | Utilissima quidem sunt, et si non satis proprie dicantur esse de arte, satis vere dicuntur esse ad artem. Parum autem refert si magis dicatur, an sic. Ipsum itaque quodammodo corpus artis deductis praeparatitiis, principaliter consistit in tribus, scilicet topicorum, analyticorum, elenchorumque notitia: his enim perfecte cognitis, et habitu eorum per usum et exercitium roboratis, inventionis et iudicii copia suffragabitur in omni facultate, tam demonstratori quam dialectico et sophistae. |
| 3 | Porro in his maxime necessaria est, praecipue probabilitatem sectantibus, scientia topicorum quae, etsi inventionem principaliter instruat, iudiciis tamen non mediocriter suffragatur. Et quamvis, ex opinione multorum, dialectico et oratori principaliter faciat, ipsam fere aequaliter proficere arbitror iis, qui versantur in gravitate demonstratoris, aut in fallacia et agone sophistico. |
| 4 | Siquidem sibi invicem universa contribuunt, eoque in proposita facultate quisque expeditior est, quo in vicina et cohaerente instructior fuerit. Ergo et tam analytica, quam sophistica conferunt inventori, et topica itidem conducit iudicanti: facile tamen acquieverim, singulas in suo proposito dominari, et accessorium esse beneficium cohaerentis. |
| 5 | Cum itaque tam evidens sit utilitas topicorum, miror quare cum aliis a maioribus tandiu intermissus sit Aristotelis liber, ut omnino, aut fere, in desuetudinem abierit, quando aetate nostra, diligentis ingenii pulsante studio, quasi a morte, vel a somno excitatus est, ut revocaret errantes, et viam veritatis quaerentibus aperiret. Neque enim sermonum aut rerum tanta est difficultas, ut a studiosis non possit intelligi, et utilitas tanta est, ut prae caeteris expediat hunc agnosci. Satis enim inter caetera, quae translationis arctissima lege a Graecis tracta sunt, planus est; ita tamen, ut facile sit auctoris sui stylum agnoscere, et ab iis duntaxat fideliter intelligatur, qui sequuntur indifferentiae rationem, sine qua nemo unquam nec apud nos, nec apud Graecos, sicut Graecus interpres, natione Severitanus, dicere consueverat, Aristotelem intellexit. |
| 6 | Sane ipso librorum numero quasi quodam perfectionis auspicio, utilitatem operis commendavit, et omnium, quae in multis voluminibus dilatavit antiquitas, quasi sementem dedit. Singula verba eius, tam in regulis quam in exemplis, non modo ad dialecticam, sed fere ad omnes proficiunt disciplinas. Octo quidem voluminibus clauditur, fiuntque semper novissima eius potiora prioribus. |
| 7 | Primus autem, quasi materiam praeiacit omnium reliquorum, et totius logicae quaedam constituit fundamenta: docet enim quid syllogismus, quid et ex quibus demonstratio, quae principia artium et fidei, quae ab artibus est, quis syllogismus dialecticus, quis litigiosus, quid probabile, quod paralogista falsigraphusve non sequitur. Item quid propositio, quid problema. Et quoniam ad problematum discussionem, probationemque positionum progrediendum est, ex quibus sint problemata, id est quae propositiones ex arte deducantur in quaestionem adiicit, habita distinctione praedicamentorum, ex quorum natura manat ratio quaestionum. |
| 8 | Neque enim ad omnia quae quaeri possunt, quoniam nec omnia quaerere prudentis est, suas formas applicat: sed ad ea, quae digna quaesitu sunt, et cognita, aliquid conferunt. Quolibet namque proferente contraria opinionibus, aut contemptibilia quaelibet, contemptibiliterque inquirente, sollicitari non expedit. Quia ergo ratio praedicamentorum, aut maiora, aut aequalia praedicat de subiectis, problematum dialecticorum quadripartitam docet esse naturam. Vult enim (etsi de hoc possit, ut de caeteris articulis, disputari) ubi de maiori et substantiali quaeritur, inquisitionem generis esse; si de pari et substantiali ambigitur, de definitione fieri quaestionem. |
| 9 | Quod si de maiori et accidentali, dubitatur, de accidente; si de pari et accidentali de proprio constat inquiri. Verum quia de aliquo quaerenti quid aut quantum, aut quale sit, minus subiecto non dicitur recte, nec minus praedicari, nec de minori quaestio esse monstratur. Proinde quid genus aut definitio, quid accidens sit, aut proprium, docet longe commodius iis, qui in Porphyrio, aut categoriis explanandis, singuli volumina multa et magna conscribunt. |
| 10 | In consilium illorum non veniat anima mea, nec aliquis amicorum meorum praeceptoribus his utatur. Ad haec, quid inductio, et ubi ea uti expediat, et quoties dicatur oppositum, dicit, et qualiter oporteat dividi ea quorum multiplex est significatio. Siquidem ad multa prodest, vel illud nosse, quod aequivocatio neque comparationem, neque numerum pluralem admittit, ut coniunctim colligat, quod divisim positum est. |
| 11 | Nam vox, et angulus, aut cultellus, nequaquam dicuntur acuta, vel alterum acutius altero, quamvis singulum dicatur acutum. Ad hoc quoque prodest haec speculatio multipliciter dictorum, ut ex contrariis vis contrariorum saepissime perpendatur; si enim unum eorum aut aequivoce, aut univoce dicitur ad multa, simili modo et reliquum, ut quidem in omnibus, aut in pluribus. Nam quoniam acuto in voce grave contrarium est, in magnitudine autem levi, palam quoniam leve aut grave aequivoce diceretur ad plura. |
| 12 | Volenti autem scire quid agatur, necesse est vim sermonis excutere: qua ignota, fidus verborum intellectus constare non potest. Eo spectat illud Augustini, tractum quidem ab Aristotele, quoniam de fonte isto hauserunt omnes, quia in omni enuntiatione spectanda sunt tria: dictio, dicibile, et res. Est autem res, de quo aliquid, dicibile, quod de aliquo, dictio, quo dicitur hoc de illo. |
| 13 | Interdum tamen dictionem, rem esse contingit, cum idem sermo ad agendum de se assumitur, ut in iis quae praeceptores nostri materialiter dicebant imposita et dicibilia; quale est, homo est nomen, currit est verbum. Porro res, ut in pluribus, et dicibilia pertinent ad naturam; dictio vero ex hominum pendet arbitrio. |
| 14 | Itaque ad veri examinationem necesse est rem non omnino notitiae esse subtractam, rei subiectae, id est de qua agitur, dicibile convenire, et dictionem, ut omnis increpandi tollatur occasio, utrique esse cognatam. |