monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > 9 > 11 > 5 > 3 > 17 > 25 > 2 > 13 > 4 > 16 > 12 > 7 > 5 > 26 > 19 > 1 > 22 > 10 > 14 > 3 > 6 > 18 > 28 > 21 > 3
Ioannes Saresberiensis, Metalogicus, 3, II. De categoriarum utilitate et instrumentis. <<<     >>> IV. Quae sit conceptio et utilitas Periermeniarum,vel rectius Periermenias.

Ioannes Saresberiensis, Metalogicus, 3, CAPUT III. Quae sit praedicamentorum conceptio, et quibuscontenta sit sobrietas philosophantium.

1 Quia ergo aut aequivoce, aut univoce, aut denominative, ut sequantur indifferentiae rationem, singula praedicantur; ipsaque praedicatio quaedam ratiocinandi materia est, praedicamentorum praemissa sunt instrumenta, quae negotiantium ex arte operam impediunt, aut promovent, aut procurant; nam multivoca, et diversivoca, quae Boetius adiicit, magis ad grammaticam pertinent.
2 Multivoca autem sunt, cum in eiusdem rei intellectum et nominationem, plura verba concurrunt: ut ensis, mucro, gladius. Diversivoca, quae sensu et voce diversa sunt: ut homo, lapis. Rationem vero indifferentiae, quam semper approbamus, liber iste commendat prae caeteris, etsi ubique diligenter inspicienti, manifesta sit. Agit enim nunc de significantibus, nunc de significatis, aliorumque doctrinam facit nominibus aliorum. Sunt qui librum istum, quoniam elementarius est, inutilem fere dicunt, et satis esse putant ad persuadendum, se, in dialectica disciplina et apodictica, esse perfectos, si contempserint vel ignoraverint illa, quae in primo commento super Porphyrium, antequam artis aliquid attingatur, docet Boetius praelegenda.
3 Longe mihi alia mens est, nec video quomodo, sine isto, quis magis possit esse logicus, quam sine litteris litteratus. Hinc enim quid in rebus singulare, quid universale, quid substantia, quid accidens, quid in sermonibus aequivoce, quid univoce, quid denominative dicatur, conspicuum est. Hinc incomplexorum significatio innotescit, hinc rectissime investigationis docetur modus, hinc ad notitiae perfectionem prima et dilucida patet via.
4 Siquidem ad habendam perfectam cuiusque rei notitiam, Peripateticae disciplinae, quae in investigatione veri laborat, prae caeteris videntur ista sufficere. Primo quidem nosse de aliquo an sit; deinde, quid, quale, quantum, ad aliquid, ubi, quando sit, quomodo situm, quid habeat, faciat, patiatur.
5 Novissima speculatio est in singulis quare sit; et quae iam non modo ad angelicam perfectionem, sed ad divinae maiestatis praerogativam accedit; ei namque soli rerum omnium causa innotuit cuius voluntas omnium primaeva causa est, et qui quatenus voluit, singulis, cur ita sit, voluit revelare: 'Omnia namque ad plenum nosse, divina; in nullo labi, angelica; in plurimis bene sentire, humana perfectio est.
6 ' Cumulus itaque scientiae, in hoc duodenario solidatur. Investigatio philosophica, undenarii sobrietate contenta est; et, si ultra progreditur, profectum suum gratiae ex magna parte ascribit. Nam pulsantibus aperit gratia, et voluntatem suam, quae originalis omnium causa est, revelat Dominus his, qui ex toto corde quaerunt eam. Porro logicus decem institutionis suae elementa cognoscit, et cum in his plene fuerit educatus, in parte contradictionis adversarium pergit ex intentione plenius convincere.
7 Hae ergo, quae dicuntur naturales, et quodammodo elementares sunt, praeiacent quaestiones, scilicet, quid, quantum, quale, etc.
8 Et exinde, cum in his gymnosophistae fuerint instituti, contradictionem formant, eamque, ut dici solet, in arcto campo distrahentes, ad reprimendam partem oppositam, rationis suae nituntur aculeis, tendit enim quisque evacuare, quod apud alium statutum est. Sed quia naturalium prima est inquisitio, in ipsa primo decem praedicamenta formata sunt, excogitatique sermones, quibus de his, quae primo occurrunt sensui aut intellectui, qualia sint corpora aut spiritus, quid, quantum et quale esset, aut secundum caeteras quaestiones naturaliter procedentes, declaretur unumquidque eorum.
9 Unde et praedicamenta dicta sunt, sive in sermonibus, sive in rebus, decem genera praedicabilium, quae sic ad singulares individuasque substantias applicentur, quae de ipsis iudicent quid sint, quantum, quale, ad aliquid, ubi, quando, situm, quid habeant, faciant aut patiantur. Primum itaque praedicamentum est in his, quae de aliqua substantiarum indicant quid sint. Secundum in his quae quantum, tertium ad aliquid, quartum quale, quintum ubi, sextum quando, septimum situm esse, octavum habere, nonum facere, decimum pati.
10 Et haec quidem sic multiplicata sunt, quoniam apud philosophos maxime vigebat speculatio corporalium, cum ante Zenonem, aut nullus, aut pauci admodum, aliquid de anima, aut spiritibus incorporeis recte senserint. Hic enim est, sicut Hieronymus auctor est, qui immortalitatem tradidit, animarum. Utique situm esse, et quaedam alia, vix congrue poterunt spiritibus applicari, quoniam haec praedicamenta, pro parte corporibus praecipue addicta sunt.
11 Prima itaque contemplatio, et quodammodo naturaliter philosophantium, versatur in speculatione substantiarum, sequens autem, mathematica est, imitaturque naturam. Unde mathemathicus ab antiquis dictus est 'simia naturalium philosophorum.' Sicut enim naturae scrutator, inquirit de Cleonte, aut Callia, quid sit, aut qualis, aut quantus, sic mathematicus, cum substantiam eius abstraxerit, inquirit de ea quid sit, aut qualis, aut quanta, et deinceps, naturalium more philosophorum, ad ulteriora progreditur.
12 Sed apud eos, qui purioris philosophiae vigent acumine, pridem receptum est, secundae mathesi locum non esse, ne philosophicus labor procedat in infinitum, et semper vagetur inquisitio, quae semper tendit ad finem. Utique iam spoliatus omnino amplius nudari non potest, et sive formam a materia abstraxeris, sive materiam subduxeris formae, superfluus erit exinde labor, aut circumstantiis et proprietatibus, quas non admittit, vestire formam, aut quas illa non habet, spoliare materiam.
13 Ergo quidquid ultra tentatur, non constitutio naturae, sed figmentum animi est, subtilitate mathematica laborantis. Cum enim quaeritur quid est albedo, et respondetur color talis, quidquid ei ad subsistentiae discretionem adiicitur, aut effectum redolet, et sic substantiae obnoxium est, aut potestatem sapit, cuius forte operatio nondum est.
14 Quod si processerit inquisitio, ut quaeratur quanta, aut ubi sit ad corporalium diverticula fugiendum est. Unde pauciores illos credo peragrasse philosophos, qui naturae arbitrio mathematicum per omnia coaequant: opinantes in aliis inveniri haec genera praedicamentorum, quae in corporibus et spiritibus manifesta sunt. Omnia ergo genera speciesque substantiarum, et qualitatum, aliorumque, primo ingerunt praedicamento, quoniam appositione generis speciei primae satisfit quaestioni, id est declaratur de aliquo quid ipsum sit.
15 Deinde pro genere quaestionum sequentia disponunt. Hoc quidem ab Aristotele videtur alienum, ait enim: manifestum quoniam quidquid est, significat quandoque quidem substantiam, quandoque autem quale, quandoque aliquid aliorum praedicamentorum; nam, quando posito homine, dixerit ipsum hominem esse vel animal, et quid est dicit, et substantiam significat. Quando vero posito albo colore, quod positum est, dixerit colorem esse, quid est, dicit, et quale, significat.
16 Sic posita cubitali magnitudine, si dixerit eam esse magnitudinem, quid est, dicit, et quantum significat. Similiter autem et in aliis, unumquodque enim talium, sive idem de eodem dicatur, sive genus, de hoc quid est significat; quando autem de alio, non quid est significat, sed quantum, aut quale, aut aliquid aliorum praedicamentorum. Equidem non hic videtur auctor exprimere, quod in eodem praedicamento, etsi eumdem modum habeant praedicandi, sint omnia genera, aut quod novem genera accidentalium rerum non praedicentur de substantiis, aut quod eodem modo praedicentur de subiectis et de contentis suis.
17 Isidorus, Alcuinus, et quidam alii sapientum, omnia alia de primis substantiis asserunt praedicari, et sententiam plenissimam decem praedicamentorum absolutione perficiunt, ut in hoc eorum patet exemplo: 'Augustinus, magnus orator, filius illius, stans in templo, hodie infulatus, disputando fatigatur.' Perfecta enim sententia est, et subiecti, id est illius de quo agitur, substantiam, qualitatem et quantitatem, cum caeteris, indicat; etsi forte minus proprium dederit quantitatis exemplum.
18 Utique sicut primam substantiam, suis informatam accidentibus, parens omnium natura creavit, sic et singularia accidentia, quibus eadem informatur, substantiis singularibus concreavit. Ea vero quae intelliguntur a singularibus abstracta, qualia sunt secundae substantiae, ut dictum est, quaedam ex ratione probabili, animi figmenta sunt.
19 Et quidem sicut in substantiis hae primae dicuntur, quae revera substantiae sunt, et singularitate essentiae accidentibus subiacent; illae vero secundae, quae ex conformitate singularium intellectu non casso concipiuntur; sic et primae, ratione proportionis, possunt dici quantitates et qualitates, quae primis singulariter insunt, et secundae quantitates, et sic in aliis, quae a singularibus quadam ratione similitudinis, abstrahuntur. Constat autem, ut ait Isidorus, appellatas esse categorias, eo quod non possunt nisi ex subiectis agnosci.
20 Unde et praedicamenta recte nominantur, eo quod rebus praesentibus, quas constitutio naturae ostendit, dicata, id est addicta sunt. Dicare siquidem, addicere est, iuxta illud Virgilii: Connubio iungam stabili propriamque dicabo. [Verg.Aen. I, 73] Sic autem addicta sunt aliis, ut agnosci nequeant sine illis.
21 Nam, ut praemissum est, si phantasiae rerum volvantur in mente, inanis est conceptio, si exemplum eius inveniri non potest in re subiecta. Siquidem 'universitas singularium, historia naturae est, a qua eximitur,' quidquid in rebus actualiter nequaquam invenitur. Et quoniam agnoscuntur ex subiectis, talia sunt, ut ait Boetius, praedicata, qualia subiecta permiserint.
22 Unde virtus praedicamentorum, quae in operibus naturae viget, circa divinam excellentiam evanescit. Illuc enim tracta verba mutantur omnino, aut falsa sunt; multiplicatur et labor cum errore eorum, qui vim praedicamentorum extendunt ad omnia, et fines naturalium excedentes, subvertunt integritatem artis, dum regulas non patiuntur suis generibus limitari.
23 Omnis enim regula, et universitas omnis, alicui generi accommodata est, cuius ambitum si lasciviendo excesserit, illico vitiatur. Profecto rerum praedicamentalium, et sermonum, perutilis est notitia et evidens ab Aristotele disciplina, universa describit, dividit et docet quae veniant ad comparationem, quae susceptibilia contrariorum sint, quae sint, quorum contraria, quae totius contrarietatis ignara: exemplum relinquens posteris quo ad veri notitiam compendiosissime pervenitur.
24 Et quia multiplicitas sermonum, plerumque intelligentiam claudit, quoties dicatur unumquodque docet esse quaerendum. Eo enim pertinet, quod in oppositis, et his, quae prius aut simul, dicuntur et in speciebus motus, et huiusmodi modis librum explevit. Nihil enim utilius ad scientiam, aut victoriam, distinctione eorum, quae multipliciter proferuntur.
25 Contingit autem tractu temporis, et acquiescente utentium voluntate, multiplicitatem sermonum nasci, itemque exstingui. Nam apud Aristotelem 'cultellus acutus, anguli acuti,' esse significabat, cum modo potius videatur indicare facile secantis acumen, sic enim dicitur: 'gladius bis acutus,' quoniam utrinque facile secat.
26 Quamvis et hoc perspicacius intuenti ab acumine angulorum appareat evenire, corpus enim acutissimum est, ubi in angulo acutissimo coeunt superficies eius. Nam si obtusus superficierum coeuntium fuerit angulus, et corpus obtusum esse in aliquo multiplicius dicitur, quam Aristotelis tempore diceretur, et quae tunc verba aliquam, nunc forte nullam habent significationem, siquidem Multa renascentur quae iam cecidere, cadentque, Quae nunc sunt in honore vocabula, si volet usus, Quem penes arbitrium est, et ius, et norma loquendi; [Hor. Ars poet. 70.] sed plane magis dedocent quam erudiunt, qui in hoc libello legunt universa, et eum brevitate sua contentum esse non sinunt.
27 Quidquid alicubi dici potest hic congerunt quibus gravior esse videtur confessio, quam ignorantia veri. Deridebat eos noster ille Anglus Peripateticus Adam, cuius vestigia sequuntur multi, sed pauci praepediente invidia profitentur, dicebatque se aut nullum, aut auditores paucissimos habiturum, si ea simplicitate sermonum et facilitate sententiarum dialecticam traderet, qua ipsam doceri expediret.
28 Habui enim hominem familiarem assiduitate colloquii, et communicatione librorum, et quotidiano fere exercitio super emergentibus articulis conferendi. Sed nec una die discipulus eius fui, ei tamen habeo gratias, quod eo docente plura cognovi, plura ipsius, quoniam aliud ratione consulta praeelegeram, ipso arbitro reprobavi.
29 Itaque hic, sicut ubique, facilitati arbitror serviendum. Neque haec omnia eo praelibavi proposito, ut ubique dicantur; sed ne sileantur ubique, quae alicubi dici expedit, librum commendavi. Nec poenitet, quoniam revera commendabilis est. Caeterum si plus iusto charitati indulgeatur, quae ad prima artis elementa studiosius rudes et detrectantes invitat, . . . . . Sic pueris olim dant crustula blandi Doctores, elementa velint ut discere prima: [Hor. Sat. I, 25.] et quia ei a plerisque amplius derogatur, eo vehementius commendatur; ut enim ait Aristoteles: 'omnino insistenti omnino est adversandum.
Ioannes Saresberiensis HOME



Ioannes Saresberiensis, Metalogicus, 3, II. De categoriarum utilitate et instrumentis. <<<     >>> IV. Quae sit conceptio et utilitas Periermeniarum,vel rectius Periermenias.
monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > 9 > 11 > 5 > 3 > 17 > 25 > 2 > 13 > 4 > 16 > 12 > 7 > 5 > 26 > 19 > 1 > 22 > 10 > 14 > 3 > 6 > 18 > 28 > 21 > 3