Ioannes Saresberiensis, Metalogicus, 3, CAPUT II. De categoriarum utilitate et instrumentis.
| 1 | Categoriarum liber Aristotelis, elementarius est, et accedentis ad logicam quodammodo infantiam excipit; tractat enim de sermonibus incomplexis, in eo quod rerum significativi sunt, quo nihil prius est apud dialecticum. Praemittit autem de aequivocis, univocis et denominativis, quoniam eorum notitia definienti, dividenti et colligenti plurimum necessaria est. |
| 2 | Siquidem aequivocatio multos inducit errores, si lateat, et negotiantes impedit, si unus nesciat quo ferat alius intellectum. Manifestato autem, ut ait Aristoteles, quot modis dicatur, et ad quid ferens ponat, ridiculosus videbitur interrogans, si non ad hoc sermonem faciat. Utilis autem et ad non paralogizari, et ad paralogizare. Scientes enim quoties dicitur, non paralogizabimur; sed sciemus si non ad idem sermonem faciat, qui interrogat, et ipsi interrogantes, poterimus paralogizare, semper quidem, si eorum quae multipliciter dicuntur, alia fuerint vera, alia falsa: nisi et his qui respondet noverit quoties dicitur. |
| 3 | Univocorum quoque et denominativorum, adeo necessaria est cognitio, ut haec tria scilicet aequivoca, univoca et denominativa, asserat Isidorus categoriarum instrumenta; siquidem, quaecunque praedicantur, aut aequivoce, aut univoce, aut denominative, suis applicantur subiectis. Aequivoce quidem, si non eodem sensu; univoce, si eodem; denominative, si non prorsus eodem, nec prorsus alio, sed adiacente sibi vicinitate quadam intellectu verborum, sicut manente conformitate vocum. |
| 4 | Sic a bonitate bonus, a fortitudine fortis dicitur, ut ex ipsa verborum forma perpendatur quodammodo adiacens intellectus. Unde ex opinione plurium, idem principaliter significant denominativa, et ea, a quibus denominantur; sed consignificatione diversa aiebat Bernardus Carnotensis, quia albedo significat virginem incorruptam; albet, eamdem introeuntem thalamum aut cubantem in toro; album vero, eamdem, sed corruptam. |
| 5 | Hoc quidem quoniam albedo, ex assertione eius, simpliciter, et sine omni participatione subiecti, ipsam significat qualitatem; videlicet coloris speciem, disgregativam visus. Albet autem, eamdem principaliter, etsi participationem personae admittat. Si enim illud excutias, quod verbum hoc, pro substantia significat, qualitas albedinis occurret, sed in accidentibus verbi, personam reperies. Album vero, eamdem significat qualitatem, sed infusam commistamque substantiae, et iam quodammodo magis corruptam. |
| 6 | Siquidem nomen ipsum pro substantia subiectum albedinis, pro qualitate, significat colorem albentis subiecti. Videbatur etiam sibi tam de Aristotele, quam de multorum auctoritatibus niti. Ait enim, album nihil aliud significat quam qualitatem. Multa quoque proferebat, undique conquisita, quibus persuadere nitebatur, res interdum pure, interdum adiacenter praedicari, et ad hoc denominativorum scientiam perutilem asserebat. |
| 7 | Habet haec opinio, sicut impugnatores, sic defensores suos. Mihi pro minimo est ad nomen in talibus disputare, cum intelligentiam dictorum sumendam noverim ex causis dicendi. Nec sic memoratas Aristotelis, aliorumve auctoritates interpretandas arbitror, ut trahatur istuc, quidquid alicubi dictum reperitur. Nam apud eumdem motus de animali, vigilatio de bipede, astruitur praedicari: et sic plura. |
| 8 | Alioquin analyticorum exempla, non recte procederent, et apud eumdem: quod si caecitas et caecum esse, idem essent, de eodem praedicarentur. Nunc autem homo, caecus dicitur; caecitas vero, minime. Non est itaque ex levi occasione verbi, menti auctorum praeiudicandum, quae ex circumstantia sermonis pensanda est. |
| 9 | Non enim omnis dictio semper eodem formatur schemate. Plane denominativa, non eumdem his a quibus denominantur, intellectum significant, nec in eamdem rem descendit animus his auditis, nec eorumdem appellativa sunt; a se enim invicem plerumque removentur, et ad ea sequitur contradictio. Interdum tamen se patienter admittunt, et de eodem simul, vel de se invicem praedicantur denominative coniugata. |
| 10 | Nam et bonitas bona, una unitas dicitur. Regulare tamen est, ut ad ea sequatur contradictio, quod tamen ex causa consignificationis magis, quam significationis asserunt evenire. Et hoc quidem probabiliter: an satis vere, diiudicent periti. Nam ad ea, quae idem significant, ex causa significationis duntaxat, sequitur contradictio. |
| 11 | Singularis enim numerus positus eiusdem nominis pluralem tollit, ut si quid homo est. Illud homines non est. Nihil equidem refert, unde proveniat, cum eo tendat dialectices tota intentio, ut sermonum vim aperiat, et ex eorum praedicatione, examinandi veri et statuendi, scientiam assequatur. Hoc agit, sive dividat, sive definiat, sive colligat, sive ea, quae fuerint collecta, resolvat. Ergo denominativa, significant quodam modo qualia ex aliquibus, illa vero, a quibus denominantur, notant a quibus qualia. |
| 12 | Nam fortitudo significat, ex quo quis fortis; fortis autem, qualis quis ex fortitudine: unde et fortitudinis dicitur nomen, non ut cuius, sed ut ex quo; indicat enim causam. Hinc est illud Gregorii: 'Angelus nomen officii est, non naturae,' siquidem ex officio est, sed personae, significatque, ut dictum est, quodammodo quale quid illo ministret officio. |
| 13 | Plura sunt ad hunc modum, ut consul, dignitatis; studiosus, virtutis: Platonicus, Socraticus, professionum sunt nomina; praedictas itaque res significant. Ex quo liquet quoniam significare, sicut et praedicare, multipliciter dicitur; sed quis modus familiarissimus sit, discernere palam est. Inde est quod iustus, et similia, passim apud auctores, nec dicuntur iustum, nunc iustitiam significare, vel praedicare. |
| 14 | Sed aut omnino non convertitur, aut rarissime invenitur; si tamen hoc alicubi, quod iustitia iustum significet, aut praedicet. Boetius autem in libro De Trinitate: 'Cum, inquit, dico Deus iustus est, qualitatem videor praedicare; sed praedico substantiam, imo, eam quae est supra substantiam.' Quare, inquam, qualitatem videbitur praedicare, si hoc nomen iustus non praedicet qualitatem. |
| 15 | Tale est illud Aristotelis, qualitatem significant, ut album; quantitatem, ut bicubitum. Sic utique quia dantur a qualitate vel quantitate, ita et qualitatem praedicant, quam apposita demonstrant inesse subiectis: interdum dicuntur significare qualia, quoniam appositione sua declarant qualia sint subiecta. Sed haec a se, si sit benignus interpres, non multum distant, etsi audito albus intelligatur in quo albedo; cum autem albedo dicitur, non intelligatur in quo talis color, sed potius color faciens tale. |
| 16 | Illud vero quod audita voce concipit intellectus, ipsius familiarissima significatio est. |