Ioannes Saresberiensis, Metalogicus, 3, CAPUT I. Quomodo Porphyrium legi oporteat, et aliosauctores.
| 1 | Equidem ex animi mei sententia, sic omnem librum legi oportet, ut quam facillime potest, eorum, quae scribuntur, habeatur cognitio Non enim occasio quaerenda est ingerendae difficultatis, sed ubique facilitas generanda. Quem morem secutum recolo Peripateticum palatinum. Inde est, ut opinor, quod se ad puerilem de generibus et speciebus, ut pace suorum loquar, inclinavit opinionem: malens instruere et promovere suos in puerilibus, quam in gravitate philosophorum esse obscurior. Faciebat enim studiosissime, quod in omnibus praecipit fieri Augustinus, id est 'rerum intellectui serviebat. |
| 2 | ' Itaque sic Porphyrius legendus est, ut sermonum, de quibus agitur, significatio teneatur, et ex ipsa superficie habeatur sensus verborum; sic enim satis introductorius erit, et facili brevitate conspicuus. Sufficiat ergo introducendo nosse, quia nomen generis multiplex est, et a prima institutione significat generationis principium, id est parentem a quo, vel locum in quo quis genitus est. Unde Polynices ab Adrasto genus interrogatus, ait utrumque complectens, Cadmus origo patrum, tellus Mavortia Thebae. [STAT. Theb. I.] Deinde hinc translatum est, ad significandum id quod de differentibus specie in quid praedicatur. Item et species multipliciter dicitur; nam ab institutione formam significat, quae in lineamentis membrorum consistit: unde et speciosus, idem est formoso. |
| 3 | Hinc autem sumptum est, ad significationem eius, quod, inquit, de differentibus numero praedicatur. Unde constat nomina haec, non esse secundae impositionis, sed cum primae sint, ex translatione devocari ad aliam significationem. Quod quia non ornatus, sed necessitatis causa, contingit, aequivocationi comparatur. |
| 4 | Tertiam eiusdem apponit Boetius significationem, dicens, formam substantialem speciei, puta humanitatem, hominis speciem appellari. Sed hanc subtilem speciem nominat, et ex industria asserit, a Porphyrio praetermissam, ne nimia gravitate introducendorum animos retardaret. Quid ergo sibi voluit qui non modo hanc contra consilium auctoris, sed quidquid aliud excogitari potest, adiiciunt? |
| 5 | Hoc credo appetunt, ut videantur multa scire et benedixisse, cum id egerint, ut minus fuerint intellecti. Idem fiat in differentia, proprio et accidente. Vocabulorum simpliciter aperiantur significationes, apprehendatur illa, quae proposito congruit, per descriptiones certissimas, deinde singulorum sequantur divisiones. |
| 6 | Postremo differentiae singulorum ad singula, sicut occurrunt, in superficie assignentur: et Porphyrium perlegisti. |
| 7 | Littera enim suaviter excutienda est, et non more captivorum acerbe torquenda, donec restituat quod non accepit. Porro austerus nimis et durus magister est, tollens quod positum non est, et metens quod non est seminatum, qui Porphyrium cogit solvere, quod omnes philosophi acceperunt; cui satisfactum non est, nisi libellus doceat, quidquid alicubi scriptum invenitur. |
| 8 | Plane veritas est amica simplicitati; et 'qui indebitum exigit, quod debitum erat accipere, saepissime demeretur.' Quidquid autem litterae facies indicat, lector fidelis et prudens interim veneretur ut sacrosanctum, donec ei alio docente, aut Domino revelante, veritas plenius et familiarius innotescat. Quod enim unus fideliter et utiliter docet, alter aeque fideliter et utiliter dedocet. |
| 9 | Siquidem recte docentis officium pro ratione temporis et personae, quod cuique noverit expedire, dispensat. Nam Porphyrius, corpus asserit esse genus hominis, quoniam et animalis. Aristoteles autem hoc dedocet, et eorum purgat errorem, qui genus secundum quid opinantur de specie praedicari; non enim secundum quid de specie praedicatur. |
| 10 | Ex quo palam est, visibile aut sensibile, non esse genus animalis, praedicantur enim secundum quid, id est secundum corpus, non animam: quare, inquit, corpus non erit genus animalis, eo quod pars est. Nullo enim modo pars de toto praedicatur: ita quidem, si locutio propria; nam in figuratis nihil prohibet. Tradunt utique grammatici, tropum locutionis esse, qui Synecdoche appellatur, et nomen totius, parti, et itidem partis nomen, toti attribuit; res enim, dignioris aut notioris partis, plerumque suscipit nomen. Unde homo, qui ex anima constat et corpore, et sicut Cicero, Apuleius, et quod maius est, Hieronymus, Augustinus et multi alii, tam nostrorum quam gentilium, testantur, non magis est corpus quam anima, sed quodammodo minus corporis censetur nomine secundum publicum usum, quoniam pars illa evidentior est, et sensibus notior; aeque tamen verum est, sed a solis philosophis recipitur, ipsum esse animam. |
| 11 | Nec tamen ob hoc, esse incorporeum sequitur; quoniam, ut aiebat Abaelardus, negatio vehementior est. Figurativae quoque locutionis progressum inhibebat; eo quod figuras non licet extendere, quae ipsae non recipiuntur, nisi cum expedit. Nullum autem genus figuraliter aut translative, de specie praedicatur, semper enim, et proprie verum est de omni eo, cuius est genus. |
| 12 | Si quid autem, non modo in Porphyrio, sed in quavis scripturarum, intellectu difficilius occurrit, non statim deterreat legentem, aut audientem, sed praecedat; quia se invicem interpretantur auctores, et singulae scripturae, vicissim sunt indices aliarum, unde legentem, plurima, aut nulla, aut paucissima latent. |