| 1 | Sit ergo quod sententiis parcam, in quibus nec ipsi, si interpretationes invicem supponere liceat, dissident, pauca tamen sunt in quibus eis non arbitror ignoscendum. Primum quod onera importabilia teneris auditorum humeris imponunt. Deinde, quod docendi ordine praetermisso, diligentissime cavent, ne Singula quaeque locum teneant, sortita decenter, [Hor. De Art. poet. 92.] finem enim artis, ut sic dixerim, legunt in titulo, et non modo Topicorum, sed Analyticorum et Elenchorum vim Porphyrius praedocet. |