Ioannes Saresberiensis, Metalogicus, 2, CAPUT XVIII. Quod posteriores semper priorum opinionesimmutant.
| 1 | Longum erit, et a proposito penitus alienum, si singulorum opiniones posuero, vel errores; cum, ut verbo comici utar: 'Fere quot homines, tot sententiae.' Nam de magistris aut nullus, aut rarus est, qui doctoris sui velit inhaerere vestigiis. Ut sibi faciat nomen, quisque proprium cudit errorem, sicque fit, ut dum se doctorem corrigere promittit, se ipsum corrigendum, aut reprehendendum, tam discipulis quam posteris praebeat. |
| 2 | Ego ipse mihi legem hanc non ambigo imminere, ut dum ab aliis dissentio, et dissensum scripto profiteor, me obiicio reprehensionibus plurimorum. Qui enim loquitur iudicatur ab uno, vel a paucis, sed qui scribit, omnium sententias excipit, et totius orbis, et omnis aetatis se exponit iudicio. Ut autem cum doctoribus mitius agam, saepius ad nomen quam ad rem, videntur plurimi disputare. |
| 3 | Nihil tamen est quod artis huius minus deceat professorem, quoniam modus hic viro gravi inconvenientissimus est. Ut enim ait Aristoteles, omnino verendum dialecticis huiusmodi ad nomen disputare, nisi quis aliter non possit de proposito disputare. Sane in articulis, ubi plurimum dissidere videntur, alter alterius interpretationem admittit, etsi eam contendat esse ineptam. |
| 4 | Itaque vicissim ducunt in crimine sermonem, non sensum alienum. |