monumenta.ch > Sulpicius Severus > 22 > 17
Ioannes Saresberiensis, Metalogicus, 2, XVI. Quod omnes alii professores huiusAristoteli cedunt. <<<     >>> XVIII. Quod posteriores semper priorum opinionesimmutant.

Ioannes Saresberiensis, Metalogicus, 2, CAPUT XVII. Quam perniciose doceatur, et quae fuerintde generibus et speciebus opiniones modernorum.

1 Nostri vero ad ostentationem scientiae suae, sic suos instituunt auditores, ut non intelligantur ab eis; et apices singulos secretis Minervae gravidos opinantur. Quidquid unquam ab aliquo dictum aut factum est, excutiunt et teneris ingerunt auribus; ut vitio, quod a Cicerone arguitur, 'saepe minus intellecti sint ob rerum multitudinem,' quam ob difficultatem.
2 Utile quidem est et obviantibus, sicut ait Aristoteles, nosse opiniones multorum; ut ex earum conflictu ad invicem, quidquid non bene dictum videtur, refelli valeat, aut mutari; 'sed nunc non erat his locus,' cum oratio simplex, res brevis, et facilis quantum potest, debeatur introducendis. Adeo quidem, ut et multa in rebus difficilibus, facilius quam earum natura exigat, licentius proponantur: eo quod in puerilibus annis addiscuntur multa, quae serior philosophiae tractatus eliminat.
3 Naturam tamen universalium hic omnes expediunt, et altissimum negotium, et maioris inquisitionis, contra mentem auctoris explicare nituntur. Alius ergo consistit in vocibus (licet haec opinio cum Rocelino suo fere omnino iam evanuerit:) alius sermones intuetur et ad illos detorquet, quidquid alicubi de universalibus meminit scriptum. In hac autem opinione deprehensus est peripateticus palatinus Abaelardus noster, qui multos reliquit, et adhuc quidem aliquos habet professionis huius sectatores et testes.
4 Amici mei sunt, licet ita plerumque captivatam detorqueant litteram, ut vel durior animus, miseratione illius movetur. Rem de re praedicari monstrum ducunt, licet Aristoteles monstruositatis huius auctor sit, et rem de re saepissime asserat praedicari: quod palam est, nisi dissimulent, familiaribus eius. Alius versatur in intellectibus, et eos duntaxat genera dicit esse, et species.
5 Sumunt enim occasionem a Cicerone et Boetio, qui Aristotelem laudant auctorem, quod haec credi et dici debeant notiones. Est autem, ut aiunt, notio ex ante percepta forma cuiusque rei cognitio, enodatione indigens. Et alibi: Notio est quidam intellectus, et simplex animi conceptio. Eo ergo deflectitur quidquid scriptum est, ut intellectus aut notio, universalium universitatem claudat.
6 Eorum vero, qui rebus inhaerent, multae sunt et diversae opiniones, siquidem hic, ideo quod omne quod unum est, numero est, aut rem universalem, aut unam numero esse, aut omnino non esse concludit. Sed quia impossibile substantialia non esse, existentibus his quorum sunt substantialia, denuo colligunt, universalia singularibus, quod ad essentiam, unienda.
7 Partiuntur itaque status duce Gautero de Mauritania, et Platonem, in eo quod Plato est, dicunt individuum; in eo quod homo, speciem: in eo quod animal, genus; sed subalternum: in eo quod substantia, generalissimum.
8 Habuit haec opinio aliquos assertores, sed pridem hanc nullus profitetur. Ille ideas ponit, Platonem aemulatus, et imitans Bernardum Carnotensem, et nihil praeter eas, genus dicit esse vel speciem. Est autem idea, sicut Seneca definit, eorum, quae natura fiunt exemplar aeternum. Et quoniam universalia corruptioni non subiacent, nec motibus alterantur, quibus moventur singularia, et quasi ad momentum, aliis succedentibus, alia defluunt, proprie et vere dicuntur esse universalia.
9 Siquidem res singulae verbi substantivi nuncupatione creduntur indignae, cum nequaquam stent et fugiant, nec exspectent appellationem; adeo namque variantur qualitatibus, temporibus, locis et multimodis proprietatibus, ut totum esse eorum non status stabilis, sed mutabilis quidem transitus videatur. Esse autem, inquit Boetius, ea dicimus, quae neque intensione crescunt, neque retractione minuuntur, sed semper suae naturae subnixa subsidiis sese custodiunt. Haec autem sunt quantitates, qualitates, relationes, loca, tempora, habitudines, et quidquid quodammodo adunatum corporibus invenitur.
10 Quae quidem corporibus adiuncta mutari videntur, sed in natura sui immutabilia permanent. Sic et rerum species transeuntibus individuis permanent eaedem; quemadmodum praeterfluentibus undis, 'motus amnis manet in flumine;' nam et idem dicitur. Unde illud apud Senecam, (alienum tamen) 'bis in idem flumen descendimus, et non descendimus.
11 ' Hae autem ideae, id est exemplares formae, rerum primaevae omnium rationes sunt, quae nec diminutionem suscipiunt nec augmentum; stabiles et perpetuae; ut, etsi mundus totus corporalis pereat, nequeant interire. Rerum omnium corporalium numerus consistit in his; et, sicut in libro De libero arbitrio videtur astruere Augustinus, quia hae semper sunt, etiamsi temporalia perire contingat, rerum numerus nec minuitur, nec augetur.
12 Magnum profecto est et notum philosophis, contemplantibus altiora, quod isti pollicentur; sed, sicut Boetius, et alii multi testantur auctores, a sententia Aristotelis penitus alienum est. Nam et ipse huic sententiae, sicut evidens est in libris eius, saepius adversatur. Egerunt operosius Bernardus Carnotensis, et eius sectatores, ut componerent inter Aristotelem et Platonem, sed eos tarde venisse arbitror, et laborasse in vanum ut reconciliarent mortuos qui, quandiu in vita licuit, dissenserunt. Porro alius, ut Aristotelem exprimat, cum Gilberto episcopo Pictavensi, universalitatem formis nativis attribuit, et in earum conformitate laborat.
13 Est autem forma nativa, originalis exemplum, et quae non in mente Dei consistit, sed rebus creatis inhaeret. Haec Graeco eloquio dicitur εἷδος, habens se ad ideam, ut exemplum ad exemplar; sensibilis quidem in re sensibili, sed mente concipitur insensibilis; singularis quoque in singulis, sed in omnibus universalis.
14 Est et alius qui, cum Gausleno Suessionensi episcopo, universalitatem rebus in unum collectis attribuit, et singulis eamdem demit. Exinde, cum ad interpretandas auctoritates ventum est, laborat prae dolore, quia in locis pluribus 'rictum litterae indignantis ferre non sustinet.' Est aliquis qui confugiat ad subsidium novae linguae, quia Latinae peritiam non satis habet; nunc enim, cum genus audit, vel species, res quidem dicit intelligendas universales, nunc rerum materiem interpretatur. Hoc autem nomen in quo auctorum invenerit, vel hanc distinctionem, incertum habeo; nisi forte in glossematibus, aut modernorum linguis doctorum.
15 Sed et ibi quid significet non video, nisi rerum collectionem cum Gausleno, aut rem universalem, quod tamen fugit materiem dici, nam ad utrumque potest ab interpretatione nomen referri: eo quod materies, rerum numerus aut status, dici potest, in quo talis permanet res. Nec deest qui rerum status attendat, et eos genera dicit esse, et species.
Ioannes Saresberiensis HOME



Ioannes Saresberiensis, Metalogicus, 2, XVI. Quod omnes alii professores huiusAristoteli cedunt. <<<     >>> XVIII. Quod posteriores semper priorum opinionesimmutant.
monumenta.ch > Sulpicius Severus > 22 > 17