monumenta.ch > Sulpicius Severus > 54 > 13 > 16
Ioannes Saresberiensis, Metalogicus, 2, XV. Quae propositio sit dialectica et quidproblema. <<<     >>> XVII. Quam perniciose doceatur, et quae fuerintde generibus et speciebus opiniones modernorum.

Ioannes Saresberiensis, Metalogicus, 2, CAPUT XVI. Quod omnes alii professores huiusAristoteli cedunt.

1 Unde quidem manifestae videtur insaniae, illi detrahere disciplinae, quae omnes alias instruit, et sine cuius beneficio nullus recte investigationibus physicis procedit. Scripserunt de ea quamplures, et hi quidem sicut acutissimi, ita et diligentissimi philosophorum, quos omnes reprehendi palam est ab his, qui artem hanc criminantur.
2 Studii namque detractio, auctoris indubitata criminatio est. Unum scio quod Cornificium posteritas illis nequaquam praeferet, nam Aristoteles, Apuleius, Cicero, Porphyrius, Boetius, Augustinus, ut Eudemum, Alexandrum, Theophrastum, et alios expositores taceam (quorum tamen celebris gloria est) omnes artis huius, velut triumphatricis, inter alias grandi praeconio erexere vexillum.
3 Sed cum singuli suis meritis splendeant, omnes se Aristotelis adorare vestigia gloriantur, adeo quidem ut commune omnium philosophorum nomen praeeminentia quadam sibi proprium fecerit. Nam et antonomatice, id est excellenter, philosophus appellatur.
4 Hic ergo probabilium rationes redegit in artem, et quasi ab elementis incipiens, usque ad propositi perfectionem evexit. Hoc autem planum est his, qui scrutantur et discutiunt opera eius; voces enim primo significativas, id est sermones incomplexos, de grammatici manu accipiens, differentias et vires eorum diligenter exposuit, ut ad complexionem enuntiationum, et inveniendi iudicandique scientiam facilius accedant.
5 Sed quia ad hunc elementarem librum, magis elementarem quodam modo scripsit Porphyrius, eum ante Aristotelem esse credidit antiquitas praelegendum. Recte quidem si recte doceatur, id est ut tenebras non inducat erudiendis, nec consumat aetatem. Indignum enim est, si in quinque voculis addiscendis quis vitam terat, ut ei desit spatium procedendi ad illa, quorum gratia debuerant haec praedoceri.
6 Unde quoniam ad alia introductorius est, nomine Isagogarum inscribitur. Itaque inscriptioni derogant, qui sic versantur in hoc, ut locum principalibus non relinquant, quibus ignotis, non est quod introducentis operae gratia debeatur.
Ioannes Saresberiensis HOME