monumenta.ch > Velleius > 9 > 38 > 28 > 10 > 4 > 34 > 21 > 4 > 5 > 40 > 18 > 24 > 15 > 37 > 29 > 36 > 3 > 50 > 23 > 15
Ioannes Saresberiensis, Metalogicus, 2, XIV. Item de eodem. <<<     >>> XVI. Quod omnes alii professores huiusAristoteli cedunt.

Ioannes Saresberiensis, Metalogicus, 2, CAPUT XV. Quae propositio sit dialectica et quidproblema.

1 Est autem dialectica propositio, contra quam sic in pluribus se habentem, non est instantia, id est argumentum ad positionem. Qui vero tales propositiones prae mente habet, et si quae sunt positionum instantiae, in omni genere controversandi, ad alteram quidem copiosus erit, et etiam, si philosophice secum exerceatur, non modice felix.
2 Potens enim est de omni problemate, ethico scilicet, physico et logico probabiliter disputare. Est autem problema dialecticum, speculatio contendens vel ad electionem et fugam, vel ad veritatem et scientiam, aut ipsum, aut ut adminiculans ad aliquid aliud huiusmodi, de quo aut neutro modo opinantur, aut contrarie, plurimi sapientibus, aut sapientes plurimis, aut utrique iidem eisdem.
3 Auctorem definitionis indicat stylus, et Aristotelem faciunt verba manifestum. Sed et sensus verborum. Neque enim problema dialecticum censuit, quidquid inter affirmationem negationemque deducitur, nec artis suae opificem, in illius ventilatione credidit exercendum, quod nec per se, nec per aliud praedictarum disciplinarum alicui prodest.
4 'Nam quod, ait, contendens ad electionem vel fugam,' etsi sint qui ad ethicas duntaxat quaestiones referendum putant, ego etiam ad physicas arbitror pertinere. Sed ad logicas, aut nihil, aut minimum. Siquidem et ibi virtus, et vitium, et similia electioni vel fugae materiam praestant: hic autem sanitas, aegritudo, causae, signa, et circumstantiae singulorum.
5 Porro ad scientiam et veritatem trium disciplinarum quaestiones aeque contendunt. Utrum voluptas eligenda sit, vel non, ethica speculatio, propter se utilis. Utrum mundus aeternus, vel non, speculatio quidem physica est, ad scientiam et veritatem, et forte ad aliud prodest: ut scilicet cum creatus innotuerit, tanti operis veneremur auctorem, cum transitoriis, vilescat moribus piis, eo quod vanitati subiectus est totus.
6 An contradictoriarum sit semper altera vera, vel non, logica speculatur, et ad aliud confert veritatis huius habere scientiam. Qui igitur de lana caprina contendunt iugiter, dialectica quidem problemata non exercent, et tam ab artificis materia, quam ab officio remoti sunt: siquidem materia eius thesis, vel positio est. Est autem positio, opinio extranea alicuius notorum secundum philosophiam, ut quoniam omnia moventur, quod Heraclitus, aut unum est ens, quod Melissus statuit.
7 Nullus enim qui mentem habeat, deducet in quaestionem, quod nulli videatur, nec quod omnibus manifestum est, aut his, quorum iudicium obtinet. Nam haec non habent dubitationem, illa autem nemo ponet. Quocirca nullam liberalium disciplinarum utiliorem esse crediderim, quam istam, a qua in omnes philosophiae partes facilis et felix est processus; ad nullam enim scientiam invenitur infirmus, cui probabilia innotescunt.
Ioannes Saresberiensis HOME