Ioannes Saresberiensis, Metalogicus, 2, CAPUT XIV. Item de eodem.
| 1 | Principia itaque dialecticae probabilia sunt, sicut demonstrativae necessaria. Quod si quid probabile, et necessarium est, ad utraque poterit pertinere, sed aliunde ad alteram. Sola enim probabilitas dialectico sufficit. Unde Cicero, in secundo Tusculanarum: 'Nos qui sequimur probabilia, nec ultra quam quod verisimile occurrit, progredi possumus et refellere sine iracundia, et refelli sine pertinacia parati sumus. |
| 2 | ' Idem quoque alibi: 'Hanc nobis dat Academia nostra licentiam, ut quidquid probabile occurrit, nostro iure liceat defendere.' Est autem probabile, quod habenti iudicium, etiam a superficie innotescit, sic quidem in omnibus, et semper, aut in paucissimis, et admodum raro, aliter existens. Quod enim semper sic, aut frequentissime, aut probabile est, aut videtur probabile, etsi aliter esse possit. |
| 3 | Tanto autem probabilius, quanto habenti iudicium facilius et certius innotescit. Sunt enim quaedam tanta probabilitatis luce conspicua, ut etiam necessaria reputentur. Quaedam autem, eo quod opinioni minus familiaria sint, vix ascribuntur probabilibus. Siquidem si opinio tenuis, iudicio vacillat incerto; si vehemens, transit in fidem et ad iudicium certum aspirat. |
| 4 | Si autem adhuc eius vehementia invalescat, ut aut non protendi, aut parum possit, licet infra scientiam sit, tamen scientiae, quod ad certitudinem iudicii, coaequatur. Quod quidem palam est, auctore Aristotele, in his, quae sensu solo cognoscuntur, et aliter esse possunt. Ignotum enim erit, cum occiderit sol, si adhuc feratur super terram, an in nostrum sit hemisphaerium reversurus: eo quod tunc cesset sensus, per quem lationis eius habebatur scientia. |
| 5 | Fides tamen lationis et reditus tanta est, ut aliquatenus videatur aequis cum scientia passibus ambulare. Si vero sensus scientiam parit eius, quod aliter esse non potest, ut si quis lineam, visu docente, longam sciat, aut superficiem coloratam, cessante visu non evanescit quidem scientia, eo quod rem ita esse necesse est. |
| 6 | Ergo quod divisim in omnibus, vel in pluribus alicuius generis, invenitur, et universaliter in omnibus statuendum est, aut ferenda instantia in quo non sic. Est autem instantia alicuius, talis obvia positio, collectae universitati praeiudicans. Scientia itaque probabilium copiosa, expeditissimam ad omnia viam parat. |