Ioannes Saresberiensis, Metalogicus, 2, CAPUT XIII. Quantae utilitatis sit scientia probabilium,et quae simpliciter necessaria non facile innotescant.
| 1 | Tres itaque facultates, naturalis, moralis, et rationalis, materiam praestant, quia singulae suas exponunt quaestiones. Quaerit enim ethica, parentibus magis, an legibus oporteat obedire, si forte dissentiant. Physica, an mundus aeternus sit, aut perpetuus aut initium habuerit, et sit finem habiturus in tempore, aut sit nihil horum. |
| 2 | Logica, an contrariorum sit eadem disciplina, quoniam eorum idem sensus. Quaerunt ergo singulae, et licet suis muniantur principiis, eis tamen logica methodos suas, compendii scilicet rationes, communiter subministrat, unde non modo ad exercitationem, sed ad obviationes, et ad, secundum philosophiam, disciplinas utilissima est. Nam et de proposito methodum habens, facile argumentatur, et qui multorum opiniones sciens, non ab extraneis, sed a propriis loquitur documentis, commode obviat, immutans quidquid non bene dictum videtur; et qui circumstantes attendit rationes, in singulis verum facilius discernit a falso, et habilior redditur ad intelligendum et docendum, quod philosophantis propositum expetit, et officium exigit. |
| 3 | Cum autem dialectica inquisitiva sit, ad omnium methodorum principia viam habet; siquidem ars quaelibet suas habet methodos, quas nos figuraliter adviationes vel aditus possumus interpretari, et inquisitioni succedit inventio, nec apprehendit scientiae fructum, cui quaerendi displicet studium. Sed demonstrativa necessarias methodos quaerit, et quae illam rerum inhaerentiam docent, quam impossibile est dissolvi: hoc enim duntaxat necessarium est, quod aliter esse impossibile est. |
| 4 | Caeterum quia vires naturae, aut nullus pene scrutatur, aut rarus, et numerum possibilium solus Deus novit de necessariis plerumque non modo incertum, sed et temerarium iudicium est. Quis enim novit penitus, quid esse possit aut non possit? Si peperit, cum aliquo concubuit, aut corrupta est, necessarium esse duxerunt saecula multa. |
| 5 | Sed tandem in fine temporum non necessarium esse, docuit integerrimae virginis partus. Quod enim simpliciter necesse est, nullo modo aliter esse potest; mutari vero potest, quod a determinatione necesse est. Victorinus in Rhetoricis in explanatione necessarii hoc ipsum docet, et quod ad partum corruptio, non quidem necessario, sed probabiliter consequatur; Augustinus quoque rationes, quae necessariae sunt, esse asserit sempiternas, et nullo modo evacuari posse. |
| 6 | Probabilium vero rationes mutari posse palam est, nisi necessariae fuerint. Unde constat quam arduum sit demonstratoris propositum, qui semper necessitatem sequitur, et a veritatis quam profitetur, principiis non recedit. Si enim veritatem deprehendere, quae, ut aiunt academici nostri, tanquam in profundo putei latet, magnum est: quantae vivacitatis est, non modo veritatem, sed ipsius necessitatis penetrare arcana, siquidem existentium, quam possibilium, facilior est assignatio? |
| 7 | Vacillat itaque in naturalibus plerumque (corporalibus et mutabilibus dico) ratio demonstrandi, sed in mathematicis efficacissime convalescit. Quidquid enim in numeris, proportionibus, figuris, similibusque ab ea colligitur, indubitanter verum est, et aliter esse non potest. Itaque ad demonstrandi scientiam non aspiret, cui probabilia nota non fuerint. |
| 8 | Demonstrative ergo principia necessaria sunt, dialectice probabilia. Unde et dialecticus ab illis abstinebit, quae nulli videntur, ne habeatur insanus; et a manifestis, ne palpare videatur in tenebris; et iis duntaxat insistet, quae aut omnibus, aut pluribus, aut praecipuis, in unoquoque generum nota erunt. |