monumenta.ch > Sulpicius Severus > 54 > 13 > 16 > 12
Ioannes Saresberiensis, Metalogicus, 2, XI. Quid sola dialectica possit. <<<     >>> XIII. Quantae utilitatis sit scientia probabilium,et quae simpliciter necessaria non facile innotescant.

Ioannes Saresberiensis, Metalogicus, 2, CAPUT XII. In quibus constet exercitium eius, et quoutatur instrumento.

1 Versatur exercitium dialecticae in omnibus disciplinis, siquidem quaestionem habet materiam; sed eam, quae hypothesis dicitur, id est quae circumstantiis implicatur, relinquit oratori. Sunt autem circumstantiae, quas Boetius in quarto Topicorum enumerat: 'Quis, quid, ubi, quibus adminiculis, cur, quomodo, quando.' Thesim vero vindicat sibi, id est quaestionem, a praedictarum circumstantiarum nexibus absolutam.
2 Communiorem enim speculationem aggreditur, nec iure suo descendit ad singula: quod si quando evenit, hospitis more, bonis fruitur alienis. Porro instrumentum quo alterutra utitur, proposito suo deserviens, oratio est. Illa enim quae iudicem movet alium a confligentibus, continua utitur oratione, et inductione frequentius; eo quod ad plures est, et plerumque populum captat: haec autem intercisa oratione, et crebrius utitur syllogismis, quia de adversarii pendet iudicio, et ad unum est, cui si fidem fecerit, finem propositi apprehendit.
3 Neque enim sermonem habet ad populum, nec arbitrium legis exspectat. Ipsa quoque ratio, quam oratio vestit, et adminiculo sermonis, ad animam, per aurem, ingrediens, ipsam movet, itidem instrumentum est. Imo haec est, quae facit ut oratio sit instrumentum. Virtus enim orationis est mens atque sententia, sine qua nec vigere, nec movere potest oratio.
4 Cum itaque quaestio sit materia, ratio vel oratio instrumentum, artis opera singulariter in eo versatur, ut instrumenti copiam faciat, et doceat usum eius; materiam enim praestant communiter et aliae disciplinae: siquidem undique emergunt quaestiones, sed non undique absolvuntur.
Ioannes Saresberiensis HOME