monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > 11
Ioannes Saresberiensis, Metalogicus, 2, X. Quorum auctoritate praecedentia, et sequentia,constent. <<<     >>> XII. In quibus constet exercitium eius, et quoutatur instrumento.

Ioannes Saresberiensis, Metalogicus, 2, CAPUT XI. Quid sola dialectica possit.

1 Est tamen quod solitaria pollicetur et praestat, solius grammaticae subnixa praesidio; propositas enim de se expedit quaestiones, sed ad alia non consurgit, quale est: an affirmare sit enuntiare, et an simul exstare possit contradictio. Hoc autem quid ad usum vitae conferat, si non est adminiculans alii, quisque diiudicet.
2 Caeterum an voluptas bona sit, an praeeligenda virtus, an in summo bonae habitudines, an sit in indigentia laborandum, purus et simplex dialecticus raro examinat; at in iis vivendi, vel ad beatitudinem, vel ad incolumitatem, versatur utilitas; licet enim logica se ipsam expediat, propter alia tamen magis inventa est. Fere ergo, ut spiritus animalium ea disponit, et vegetat, et humores regit, et fovet ad vitam animalem, ab ipsis tamen humoribus nascitur, et subtilitate sua, et vigore, magnam molem agitat, et ad se disponit, 'quantum non noxia tardant corpora;' sic logica ab aliis ducit originem, easque disponit, et movet quantum inertiae et ignorantiae nocumento non retardatur.
3 Quod planum est iis, qui et artem disserendi noverunt, et alias disciplinas.
Ioannes Saresberiensis HOME