Ioannes Saresberiensis, Metalogicus, 2, CAPUT IX. Quod inefficax est dialectica, si aliarumdisciplinarum destituatur subsidio.
| 1 | Eloquentiam sine sapientia non prodesse, celebre est, et verum: unde ipsam, ut prosit, a sapientia contrahere, manifestum est. Ergo et pro modulo sapientiae, quam quisque adeptus est, eloquentia prodest; nocet enim haec, si dissocietur ab illa. Ex quo liquet dialecticam, quae inter ministras eloquentiae expeditissima est et promptissima, unicuique prodesse ad mensuram scientiae suae. |
| 2 | Ei enim prodest plurimum, qui habet notitiam plurimorum; et ei, qui pauca novit, minimum prodest. Nam sicut gladius Herculis in manu Pygmaei, aut pumilionis, inefficax est; et idem in manu Achillis aut Hectoris, ad modum fulminis universa prosternit; sic dialectica, si aliarum disciplinarum vigore destituatur, quodammodo manca est et inutilis fere. Si aliarum robore vigeat, potens est omnem destruere falsitatem; et, ut minimum ei ascribam, sufficit de omnibus probabiliter disputare. |
| 3 | Neque enim magnum est, si, more nostrorum, iugiter in se rotetur, se circumeat, sua rimetur arcana; et in illis duntaxat versetur, quae nec domi, nec militiae, nec in foro, nec in claustro, nec in curia, nec in Ecclesia, imo nusquam, nisi in schola, prosunt: ibi enim teneriori aetati plura indulgentur ad modum et modicum, quae mox magis serius philosophiae tractatus eliminat. |
| 4 | Siquidem hic, cum ad maturam scientiae vel vitae venitur aetatem, non modo verba puerilia, et licentioris indulgentiae, sed totos plerumque reiicit libros. Hoc est enim quod sub poetici nube figmenti, in Mercurii et Philologiae docemur nuptiis, deorum omnium auspicio contractis et utiliter hominibus amplectendis. Ibi namque Philologia, postquam coeli templa conscenderat, et purioris status nacta est libertatem, librorum copiam, quibus fecunda erat, evomuisse describitur. |
| 5 | Est autem cuique opifici facillimum de arte sua loqui; sed ex arte, quod artis est, facere, difficillimum est. Quis est enim medicus, qui non de elementis, et humoribus, et complexionibus, et morbis, et caeteris pertinentibus ad physicam, saepe loquatur, et multum? Sed qui ad hoc convalescit, magis poterat aegrotare. Quis ethicus morum regulis, dum in lingua versatur, non abundat? |
| 6 | Sed plane longe difficilius est ut exprimantur in vita. Mechanici opifices, facile singuli loquuntur de artibus suis, sed nemo eorum tam levi opera architectum exercet, aut pugilem. Idem est in reliquis. Sic de definitione, aut argumentis, aut genere, et similibus loqui, facillimum est; sed eadem, ad artis explendum officium, in singulis facultatibus invenire, longe difficilius. |
| 7 | Ergo qui disciplinarum inopia premitur, copiam quam dialectica pollicetur et praestat, non habebit. |