Ioannes Saresberiensis, Metalogicus, 2, CAPUT VIII. Quod eos Aristoteles compescuerat, siaudiretur
| 1 | Usus tamen aliquis interdum est in malo isto: scilicet, quod qui talibus assuescunt, si tamen modestia instituantur, verborum copiam praeparant, volubilitatem linguae, capacitatem memoriae. Ad hoc enim proficit frequens haec, et de omnibus concertatio; quae quartum quoque adiicit, subtilitatem ingenii: continuo siquidem proficit exercitio. |
| 2 | Si autem moderatio desit, omnia haec in contrarium cedunt; subtrahitur namque subtilitati utilitas. 'Nihil' autem, ut in primo Declamationum ait Seneca, 'odibilius subtilitate, ubi nihil aliud est quam subtilitas;' et ad Lucilium: 'Nihil est acutius arista. Sed haec, ad quid utilis?' Tale utique est illud ingenium, quod sola subtilitate lasciviens, nulla residet gravitate. |
| 3 | Hoc est quod in libro De institutione oratoris praecoquum dicitur, 'et non temere pervenit ad frugem.' Laudatur in pueris, sed in senibus contemnitur, et culpatur; pueri enim ex hoc facile parva faciunt, et audacia provecti, quidquid possunt, statim ostendunt; possunt autem id demum quod in proximo est. Verba concinnant, et continuant, 'haec vultu interrito,' nulla tardati verecundia proferunt. |
| 4 | Non multum praestant, sed cito, non subest vera vis, nec penitus immissis radicibus nititur. Ut quae solo summo sparsa sunt semina, celerius se effundunt, et imitatae spicas herbulae, inanibus aristis ante messem flavescunt; sic et ingenia, quae subtilitatem aut copiam affectant, deducta gravitate, placent haec annis comparata, deinde stat profectus, admiratio decrescit, sic et, in visio Flavo, qui referente Seneca, apud Arellium declamabat, aliquid extra eloquentiam commendabat, in puero scilicet eloquentiam lenocinium erat ingenii aetas. |
| 5 | Sed nec verborum copia perpetuo laudem habet, ut enim ait Sidonius: 'Non est maior gloria dixisse quod noveris, quam siluisse quod nescias.' Sed et Cicero verba redarguit, quae sine utilitate, aut voluptate tam dicentis quam audientis inutiliter proferuntur. Obtinet enim illud poeticum: Aut prodesse volunt, aut delectare poetae, Aut simul et iucunda, et idonea dicere vitae: Omne tulit punctum qui miscuit utile dulci. [Hor. Ars poet. 33.] Et multiloquium peccata comitantur. |
| 6 | Linguae autem volubilitas tunc demum prodest, si ad sapientiam disponatur; in udo enim est, et cito labitur. Licet autem sit membrum modicum, rotam humanae nativitatis succendit, conturbat vitam, et totum hominem, nisi moderationis vinculo refrenetur agit in praeceps. Quid autem prodest illa in archivis memoriae, recondisse, quorum nullus est usus? |
| 7 | Sicut enim de lana caprina contendere inofficiosum est, sic ea quae inutiliter proferuntur, commendare memoriae, ineptum et indiscretum est. Quis unquam inutilia folia, et aristas thesaurizans congessit, ut opibus abundet? Debuerat Aristoteles hanc compescuisse intemperiem eorum, qui indiscretam loquacitatem, dialecticae exercitium putant. |
| 8 | Et sane compescuerat, si audiretur. 'Non oportet, inquit, omne problema, nec omnem positionem, considerare, sed quam dubitabit aliquis rationis egentium, et poenae, vel sensus. Nam qui dubitant utrum oporteat deos vereri, et parentes honorare, vel non, poenae indigent. Qui vero utrum nix alba est, vel non, sensus. |
| 9 | Neque vero quorum propinqua est demonstratio, neque quorum valde longe; nam haec quidem non habent dubitationem, illa autem magis quam secundum exercitativam.' Haec ille. Sed illi, eo inconsulto, imo et prohibente, semper, ubique, et de omnibus aeque disputant; forte quia notitiam omnium aeque habent. |