monumenta.ch > Plinius > 26 > 2 > 27 > [QUID SIT RHETORICA?] > 28 > 21 > 29 > 30 > 24 > 30 > 1 > 32 > 7 > > 6 > 9 > 7 > 8 > 7 > 4 > 20 > 5 > 3 > 7 > 1 > 6 > 18 > 1 > 9 > 8 > 6 > 7
Ioannes Saresberiensis, Metalogicus, 2, VI. Quod omnes logicam appetunt, sed nonomnes assequuntur. <<<     >>> VIII. Quod eos Aristoteles compescuerat, siaudiretur

Ioannes Saresberiensis, Metalogicus, 2, CAPUT VII. Quoa nugiloquos ventilatores dedocerioportet, ut sciant.

1 Non tamen, ut in logicam invehar, haec propono (scientia enim iucunda est et fructuosa) sed ut illis eam liqueat non adesse, qui clamant in compitis et in triviis docent, et in ea, quam solam profitentur, non decennium aut vicennium, sed totam consumpserunt aetatem. Nam et cum senectus ingruit, corpus enervat, sensuum retundit acumina, et praecedentes comprimit voluptates, sola haec in ore volvitur, versatur in manibus et aliis omnibus studiis praeripit locum.
2 Fiunt itaque in puerilibus Academici senes, omnem dictorum aut scriptorum excutiunt syllabam, imo et litteram; dubitantes ad omnia, quaerentes semper, sed nunquam ad scientiam pervenientes: et tandem convertuntur ad vaniloquium, ac nescientes quid loquantur, aut de quibus asserant, errores condunt novos, et antiquorum aut nesciunt, aut dedignantur sententias imitari.
3 Compilant omnium opiniones, et ea quae etiam a vilissimis dicta vel scripta sunt, ab inopia iudicii scribunt et referunt; proponunt enim omnia, quia nesciunt praeferre meliora. Tanta est opinionum oppositionumque congeries, ut vix suo nota esse possit auctori. Accidit hoc Didymo, quo nemo plura scripsit, ut cum historiae cuidam, tanquam vanae, repugnaret, ipsius proferretur liber, qui eam continebat.
4 Sed nunc multos invenies Didymos, quorum pleni, imo referti sunt commentarii, huiusmodi logicorum impedimentis. Recte autem dicuntur oppositiones, quia melioribus studiis opponuntur; obstant enim profectui. Sed nec Aristoteles, quem solum nugidici ventilatores isti dignantur agnoscere, auditur, dicens quidem fideliter, eleganter et vere; quia 'quolibet contraria opinionibus proferente, sollicitum esse stultum est.
5 ' Refert Quintilianus Timotheum quemdam, clarum in arte tibiarum, solitum exigere duplas mercedes ab his, quos alius instituisset, quam si traderentur rudes omnino. Duplex enim labor est: alter, in eluenda vitiosa doctrina, quam perceperant; alter, ut vera et recta fideliter imbuantur. Ad haec, qui iam artificis nomen vindicat, non potest leviter humiliari, ut ad minora descendat; sine quibus tamen proficere nequit.
6 Timotheus utique sapiebat, quia Quo semel est imbuta recens, servabit odorem Testa diu: [Hor. Ep. 1,2,69.] et quisque, sui iuris effectus, . . . . . . . . . . . currit ad illam, Quam primum rupto praedam gustaverat ovo.
Ioannes Saresberiensis HOME