monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > 15 > 16 > 13 > 1 > 2 > 12 > 22 > 4 > 19 > 3 > 23 > 10 > 20 > 5
Ioannes Saresberiensis, Metalogicus, 2, IV. Quid dialectica, et unde dicatur. <<<     >>> VI. Quod omnes logicam appetunt, sed nonomnes assequuntur.

Ioannes Saresberiensis, Metalogicus, 2, CAPUT V. De partibus dialecticae et fine logicorum.

1 Verum ut a specie redeamus ad genus, quoniam quaedam adhuc videntur dicenda, communiter logicam diviserunt auctores in scientiam inveniendi, et scientiam iudicandi; eamdemque totam in divisionibus, definitionibus collectionibusque versari docuerunt: siquidem inveniendi et iudicandi magistra est, et dividendi, definiendique, et argumentandi peritum habet, imo facit opificem.
2 Inter caeteras itaque philosophiae partes, privilegio duplici insignita est: quia et principalis membri decoratur honore, et in toto philosophiae corpore, efficacis instrumenti exercet officium. Physicus enim, et ethicus, in suis assertionibus non procedunt, nisi probationibus a logico mutuatis. Nemo eorum recte definit aut dividit, nisi eis artis suae logicus gratiam faciat: alioquin successus eorum, non scientia, sed casus promovet.
3 Rationalis enim est, ut constet ex nomine, quis ei sit in philosophia processus, qui rationis expers est: licet enim quis perspicacem habeat rationem, animae virtutem dico, in philosophiae tamen negotiis ad multa subsistit offendicula, si non habeat rationem propositi faciendi: quae quidem est methodus, id est ratio compendiaria, propositi pariens et expediens facultatem.
4 Versantur autem in his et quae dictae sunt pertinentes ad logicam disciplinae. Nam demonstrativa, et probabilis, et sophistica, omnes quidem consistunt in inventione et iudicio, et itidem dividentes, definientes et colligentes, domesticis rationibus utuntur, etsi materia, aut fine aut modo agendi, dissimiles sint. Cum vero ratio multipliciter dicatur, latissime patet hic officium nominis; neque enim coarctatur ad id duntaxat, quod ratio est, sed ad id protenditur etiam, quod videtur.
5 Nam ut alias taceam nominis significationes, dicunt hoc nomen grammatici absolutum, quod ad intelligentiam sui, non indiget adiectione, ut Deus: nisi forte causa significantiae, ut cum dicitur Deus omnipotens, ad differentiam idolorum, quae nihil, aut daemoniorum, quae minimum possunt. Sic ratio necessaria aut vera, ad differentiam eius, quae casu potest, vel mendacio vitari. Est autem hic, ut opinor, ratio, quidquid adducitur, vel adduci potest, ad statuendam opinionem, vel sententiam roborandam.
6 Opinio enim plerumque labitur; et sententia semper assidet veritati. Ita quidem, si recte sermonibus utimur; usurpatur tamen alterum pro altero. Ergo et sophistica sic rationalis est; et, quamvis fallat, sibi inter partes philosophiae locum vindicat. Suas enim rationes inducit, et nunc se demonstrativam simulat, nunc dialecticam mentitur: nec se ipsam profitetur alicubi, sed ubique habitum induit alienum. Apparens namque sapientia est, et inducit ad statuendam opinionem plerumque, non quod verum aut verisimile, sed quod alterutrum videatur.
7 Interdum autem utitur et iis; cavillatrix enim est, et saepe a veris et manifestis per minutas interrogationes, aliasve doli sui insidias, ad dubia et falsa progreditur. Transfigurat enim se in ministram lucis, et Neptuni more quem in devia abducit, aut periculis exponit, aut risui. Philosophus autem, demonstrativa utens, negotiatur ad veritatem; dialecticus ad opinionem: siquidem probabilitate contentus est.
8 Sophistae autem sufficit, si vel videatur esse probabile. Unde non facile dixerim, eam esse inutilem scitu, quae non mediocriter exercet ingenia, et ignaris rerum efficacius nocet, si sit ignota. Dolus enim scienti non infertur: sibique imputet, qui casum declinare noluit, quem praevidit. Qui autem demonstrativam et probabilem, non amplectitur, utique non diligit veritatem; sed nec probabilium quaerit habere notitiam.
9 Plane nec virtutem quis sine veritate, assequitur; et qui probabilia contemnit, non probatur.
Ioannes Saresberiensis HOME