monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > 15 > 16 > 13 > 1 > 2 > 12 > 22 > 4
Ioannes Saresberiensis, Metalogicus, 2, III. Quod logica philosophantibus praelegendaest, et de differentia demonstrativae, itemque probabilis, logicae, et sophisticae. <<<     >>> V. De partibus dialecticae et fine logicorum.

Ioannes Saresberiensis, Metalogicus, 2, CAPUT IV. Quid dialectica, et unde dicatur.

1 Est autem dialectica, ut Augustino placet, bene disputandi scientia: quod quidem ita accipiendum est, ut vis habeatur in verbis; ne scilicet dialectici credantur, quos casus iuvat artis beneficio destitutos. Item non bene disputat, qui, id quod intendit, vere et probabiliter nequaquam probat. Pace dixerim demonstratoris et sophistae, quorum neuter bene procedit ad propositum dialectici, si altor probabilitatem non habet, alter deserit veritatem: uterque tamen, si suum metiatur officium, bene probat, dum non omittit quidquam ex contingentibus suae facultatis.
2 Est autem disputare, aliquid eorum, quae dubia sunt, aut in contradictione posita, aut quae sic vel sic proponuntur, ratione supposita, probare vel improbare; quod quidem quisquis ex arte probabiliter facit, ad dialectici pertingit metam. Hoc autem ei nomen Aristoteles auctor suus imposuit, eo quod in ipsa, et per ipsam, de dictis disputatur: ut enim grammatica de dictionibus et in dictionibus, teste Remigio, sic ista, de dictis et in dictis est.
3 Illa verba sensuum principaliter; sed haec examinat sensus verborum; nam λεκτόν, Graeco eloquio, sicut ait Isidorus, dictum appellatur. Sive autem dicatur a Graeco λέξις, quod locutio interpretatur, sicut Quintiliano in praeexercitaminibus placet, sive a λεκτόν, quod dictum nuncupatur, non multum refert: cum examinare locutionis vim, et eius, quod dicitur, veritatem, et sensum, idem, aut fere idem, sit; vis enim verbi, sensus est; quo si destituatur, sermo cassus et inutilis est, et, ut sic dixerim, mortuus: ut quodammodo, sicut corpus ad vitam vegetatur ab anima, sic ad vitam quamdam verbi sensus proficiat.
4 Qui enim sine sensu sermonem profert, utique non loquitur, sed aerem verberat.
Ioannes Saresberiensis HOME