monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > 3
Ioannes Saresberiensis, Metalogicus, 2, II. De secta Peripateticorum, et ortu logices, eteius auctore. <<<     >>> IV. Quid dialectica, et unde dicatur.

Ioannes Saresberiensis, Metalogicus, 2, CAPUT III. Quod logica philosophantibus praelegendaest, et de differentia demonstrativae, itemque probabilis, logicae, et sophisticae.

1 Videntes itaque Peripatetici, quod opus in usum, usus transire potest in artem, quod vagum fuerat et licentiosum, certis regulis subiecerunt: excludentes mendacia, supplentes imperfecta, resecantes superflua, et in omnibus praecepta congrua praescribentes. Profecta igitur hinc est, et sic perfecta, scientia disserendi, quae disputandi modos et rationes probationum aperit, procedentibus viam parat, qua quid in dictis verum, quid falsum, quid necessarium, quid impossibile sit, innotescit: aliis philosophicis disciplinis posterior tempore, sed ordine prima.
2 Inchoantibus enim philosophiam, praelegenda est, eo quod vocum et intellectuum interpres est, sine quibus nullus philosophiae articulus recte procedit in lucem. Qui vero sine logica philosophiam doceri putat, idem a sapientiae cultu, omnium rerum exterminet rationes, quia eis logica praesidet. Ut divertamus ad fabulas, φρόνησιν sororem alethiae, nec sterilem, reputavit antiquitas, sed egregiam eius sobolem, castis Mercurii iunxit amplexibus, est enim soror veritatis prudentia, et amorem rationis, et scientiae, per eloquentiam fecundat et illustrat.
3 Siquidem hoc est philologiam Mercurio copulari: pro eo namque logica dicta est, quod rationalis, id est rationum ministratoria et examinatrix est. Divisit eam Plato in dialecticam et rhetoricam; sed qui efficaciam eius altius metiuntur, ei plura attribuunt. Siquidem ei demonstrativa, probabilis et sophistica subiiciuntur, videlicet demonstrativa a disciplinalibus viget principiis, et ad eorum consecutiva progreditur: necessitate gaudet, et quid cui videatur, dum tamen ita esse oporteat, non multum attendit.
4 Decet hoc philosophicam recte docentium maiestatem, quae suo, citra auditorum assensum, roboratur arbitrio. Probabilis autem versatur in his, quae videntur omnibus, aut pluribus, aut sapientibus: et his, vel omnibus, vel pluribus, vel maxime notis et probabilibus, aut consecutivis eorum. Haec quidem dialecticam et rhetoricam continet, quoniam dialecticus et orator persuadere nitentes, alter adversario, alter iudici, non multum referre arbitrantur, vera an falsa sint argumenta eorum, dummodo veri similitudinem teneant. At sophistica, quae apparens et non assistens sapientia est, probabilitatis aut necessitatis affectat imaginem: parum curans quid sit hoc aut illud, dum phantasticis imaginibus et velut umbris fallacibus, involvat eum, cum quo sermo conseritur. Profecto, quam, prae caeteris, omnes ambiunt, sed pauci, meo iudicio, assequuntur, dialectica est, quae nec ad docentium aspirat gravitatem, nec undis civilibus mergitur, nec seducit, fallaciis, sed prompta et mediocri probabilitate verum examinat.
Ioannes Saresberiensis HOME