Ioannes Saresberiensis, Metalogicus, 2, CAPUT I. Quod logica, eo quod verum quaerit, ad totamproficit philosophiam.
| 1 | Ut itaque nominis significatio contrahatur, logica est ratio disserendi, per quam totius prudentiae agitatio solidatur. Cum enim omnium expetibilium prima sit sapientia, ipsiusque fructus in amore boni et virtutum cultu consistat, mentem necesse est in illius investigatione versari, et res, plena inquisitione discutere, ut ei de singulis esse possit purum incorruptumque iudicium. |
| 2 | Constat ergo exercitatio eius in scrutinio veritatis, quae, sicut Cic. in lib. De officiis auctor est, materia est virtutis primitivae, quam prudentiam vocant; reliquis enim tribus utilitates necessitatesque subiectae sunt. Prudentia vero tota consistit in perspicientia veri et quadam solertia illud examinandi: porro iustitia illud amplectitur, fortitudo tuetur, temperantia virtutum praecedentium exercitia moderatur. |
| 3 | Unde liquet prudentiam, virtutum omnium esse radicem; quae si praecidatur, caeterae, velut rami naturae beneficio destituti, marcida quadam ariditate evanescunt. Quis enim amplectetur aut colet quod ignorat? At veritas, materia est prudentiae et virtutum fons; quam, qui plene noverit, sapiens est; qui amaverit, bonus, et beatus qui tenuerit eam. |
| 4 | Unde nostrorum doctissimus poetarum, vitae beatae monstrans originem, ait: Felix qui potuit rerum cognoscere causas: Atque metus omnes, et inexorabile fatum, Subiecit pedibus, strepitumque Acherontis avari [Verg. Georg. 2, 490.] Et alius fide et notitia veritatis praestantior: 'Felix qui potuit boni fontem visere lucidum, felix qui potuit gravis terrae solvere vincula,' ac si aliis verbis dicant, sed eodem sensu: 'felix cui rerum collata est intelligentia,' quia quo familiarius fluida et ad momentum transeuntia, innotescunt, eo amplius, apud mentem sui compotem, peritura vilescunt. |
| 5 | Nec iugo premitur vitiorum, quem de servitute veritas in libertatem vindicat et educit. 'Impossibile enim est, ut diligat et colat vanitatem, quisquis ex toto corde quaerit et amplectitur veritatem.' |