| 1 | Sed quia isti hesterni pueri, magistri hodierni, heri vapulantes in ferula, hodie stolati docentes in cathedra, ex ignorantia aliarum, arguunt grammaticam commendari, quid de laude eius inveniatur in libro De institutione oratoris, audiant patienter, et si placet innocentibus grammaticis parcant. Ait ergo: 'Ne quis tanquam parva fastidiat grammatices elementa: non quia magnae sit operae discernere a vocalibus consonantes, easque ipsas, in semivocalium numerum, mutarumque partiri, sed quia interiora velut sacri huius adeuntibus, apparebit rerum multa subtilitas, quae non modo acuere ingenia puerilia, sed exercere altissimam quoque eruditionem ac scientiam, possit. |
| 2 | Quo minus ferendi sunt, qui hanc artem, ut tenuem, atque ieiunam, cavillantur. Quae, nisi oratori futuro fundamenta fideliter iecerit, quidquid superstruxeris, corruet. Haec est igitur liberalium artium prima, necessaria pueris, iucunda senibus, dulcis secretorum comes; et quae sola, in omni studiorum genere, plus habet operis, quam ostentationis. |