Ioannes Saresberiensis, Metalogicus, 1, CAPUT XXIV. De usu legendi et praelegendi: et consuetudineBernardi Carnotensis, et sequacium eius.
| 1 | Qui ergo ad philosophiam aspirat, apprehendat lectionem, doctrinam et meditationem, cum exercitio boni operis, nequando irascatur Dominus, et quod videbatur habere, auferatur ab eo. Sed quia legendi verbum aequivocum est, tam ad docentis et discentis exercitium, quam ad occupationem per se scrutantis scripturas; alterum, id est quod inter doctorem et discipulum communicatur, ut verbo utamur Quintiliani, dicatur praelectio, alterum quod ad scrutinium meditantis accedit, lectio simpliciter appelletur. |
| 2 | Ergo ab auctoritate eiusdem Quintiliani, in praelegendo, grammaticus et illa quidem minora praestare debebit, ut partes orationis reddi sibi soluto versu desideret, et pedum proprietates, quae debent in carminibus notae esse. Deprehendat quae barbara, quae impropria, aut alias contra legem loquendi composita. Non tamen ut poetas improbet, quibus ob metri necessitatem adeo ignoscitur, ut vitia ipsa in carmine, virtutum nomine censeantur; laudem enim virtutis plerumque occupat necessitatis improbitas, cui sine dispendio negari non potest assensus. |
| 3 | Metaplasmum, schematismumque, et oratorios tropos, multiplicitatem dictionum cum adfuerint, et diversas sic vel sic dicendi rationes, ostendat et crebris commonitionibus agat in memoriam auditorum. Auctores excutiat, et sine intuentium risu eos plumis spoliet, quas (ad modum corniculae) ex variis disciplinis, ut color aptior sit, suis operibus indiderunt. |
| 4 | Quantum pluribus disciplinis et abundantius quisque imbutus fuerit, tanto elegantiam auctorum plenius intuebitur, planiusque docebit. Illi enim per diacrisim, quam nos illustrationem sive picturationem possumus appellare, cum rudem materiam historiae, aut argumenti, aut fabulae, aliamve quamlibet suscepissent, eam tanta disciplinarum copia et tanta compositionis et condimenti gratia excolebant, ut opus consummatum, omnium artium quodammodo videretur imago. |
| 5 | Siquidem grammatica poeticaque se totas infundunt, et eius, quod exponitur, totam superficiem occupant. Huic, ut dici solet, campologica, probandi colores afferens, suas immittit rationes in fulgore auri: et rhetorica in locis persuasionum et nitore eloquii, candorem argenteum aemulatur. Mathematica quadrivii sui rotis vehitur, aliarumque vestigiis insistens, colores et venustates suas multiplici varietate contexit. |
| 6 | Physica, exploratis naturae consiliis, de promptuario suo affert multiplicem colorum venustatem. Illa autem quae caeteris philosophiae partibus praeeminet, ethicam dico, sine qua nec philosophi subsistit nomen, collati decoris gratia omnes alias antecedit. Excute Virgilium aut Lucanum, et ibi, cuiuscunque philosophiae professor sis, eiusdem invenies condituram. |
| 7 | Ergo pro capacitate discentis, aut docentis industria et diligentia, constat fructus praelectionis auctorum. Sequebatur hunc morem Bernardus Carnotensis, exundantissimus modernis temporibus fons litterarum in Gallia, et in auctorum lectione quid simplex esset, et ad imaginem regulae positum, ostendebat; figuras grammaticae, colores rhetoricos, cavillationes sophismatum, et qua parte sui propositae lectionis articulus respiciebat ad alias disciplinas, proponebat in medio: ita tamen, ut non in singulis universa doceret, sed pro capacitate audientium, dispensaret eis in tempore doctrinae mensuram. |
| 8 | Et quia splendor orationis aut a proprietate est, id est cum adiectivum aut verbum, substantivo eleganter adiungitur, aut a translatione, id est ubi sermo ex causa probabili, ad alienam traducitur significationem, haec, sumpta occasione, inculcabat mentibus auditorum. Et quoniam memoria exercitio firmatur, ingeniumque acuitur, ad imitandum ea quae audiebant, alios admonitionibus, alios flagellis et poenis urgebat. |
| 9 | Cogebantur exsolvere singuli die sequenti aliquid eorum, quae praecedenti audierant; alii plus, alii minus: erat enim apud eos praecedentis discipulus sequens dies. Vespertinum exercitium, quod declinatio dicebatur, tanta copiositate grammaticae refertum erat, ut si quis in eo per annum integrum versaretur, rationem loquendi et scribendi, si non esset hebetior, haberet ad manum, et significationem sermonum, qui in communi usu versantur, ignorare non posset. |
| 10 | Sed quia nec scholam, nec diem aliquem decet esse religionis expertem, ea proponebatur materia, quae fidem aedificaret, et mores, et unde qui convenerant, quasi collatione quadam, animarentur ad bonum. Novissimus autem huius declinationis, imo philosophicae collationis, articulus, pietatis vestigia praeferebat; et animas defunctorum commendabat, devota oblatione psalmi, qui in Poenitentialibus sextus est, et in oratione Dominica, Redemptori suo. |
| 11 | Quibus autem indicebantur praeexercitamina puerorum, in prosis aut poematibus imitandis, poetas aut oratores proponebat, et eorum iubebat vestigia imitari, ostendens iuncturas dictionum et elegantes sermonum clausulas. Si quis autem ad splendorem sui operis, alienum pannum assuerat, deprehensum redarguebat furtum; sed poenam saepissime non infligebat. Sic vero redargutum, si hoc tamen meruerat inepta positio, ad exprimendam auctorum imaginem, modesta indulgentia conscendere iubebat faciebatque, ut qui maiores imitabatur, fieret posteris imitandus. |
| 12 | Id quoque inter prima rudimenta docebat, et infigebat animis, quae in oeconomia virtus: quae in decore rerum, quae in verbis laudanda sunt: ubi tenuitas et quasi macies sermonis, ubi copia probabilis, ubi excedens, ubi omnium modus. Historias, poemata, percurrenda monebat diligenter quidem, et qui velut nullis calcaribus urgebantur ad fugam: et ex singulis, aliquid reconditum in memoria, diurnum debitum, diligenti instantia exigebat. |
| 13 | Superflua tamen fugienda dicebat; et ea sufficere, quae a claris auctoribus scripta sunt: siquidem 'persequi quid quis unquam contemptissimorum hominum dixerit, aut nimiae miseriae, aut inanis iactantiae est, et detinet, atque obruit ingenia, melius aliis vacatura; quod autem melius tollit, eo usque non prodest,' quod nec boni censetur nomine; omnes enim schedas excutere et volvere scripturas, etiam lectione indignas, non magis ad rem pertinet, quam anilibus fabulis operam dare. Ut enim ait Augustinus in lib. De ordine: 'Quis ferat imperitum videri hominem, qui volasse Daedalum non audierit: mendacem illum, qui dixerit; stultum, qui crediderit; impudentem, qui interrogaverit, non videri? |
| 14 | Aut in quo nostros familiares graviter miserari soleo, qui si non responderint quid vocata sit mater Euryali, accusantur inscitiae: cum ipsi eos, a quibus interrogantur, vanos, ineptos et curiosos, non audeant appellare.' Haec quidem ille, eleganter et vere. Unde inter virtutes grammatici merito reputatum est ab antiquis, aliqua ignorare. |
| 15 | Et quia in toto praeexercitamine erudiendorum, nihil utilius est quam ei, quod fieri ex arte oportet, assuescere, prosas et poemata quotidie scriptitabant, et se mutuis exercebant collationibus, quo quidem exercitio, nihil utilius ad eloquentiam, nihil expeditius ad scientiam, et plurimum confert ad vitam, si tamen hanc sedulitatem regit charitas, si in profectu litterario servetur humilitas. Non 'est enim eiusdem hominis, litteris et carnalibus vitiis inservire. |
| 16 | ' Ad huius magistri formam praeceptores mei in grammatica, Gulielmus de Conchis et Ricardus, cognomento Episcopus, officio nunc archidiaconus Constantiensis, vita et conversatione vir bonus, suos discipulos aliquandiu informaverunt. Sed postmodum, ex quo opinio veritati praeiudicium fecit, et homines videri, quam esse philosophi maluerunt, professoresque artium, se totam philosophiam brevius, quam triennio aut biennio, transfusuros auditoribus pollicebantur, impetu multitudinis imperitae victi, cesserunt. Exinde autem, minus temporis et diligentiae, in grammaticae studio impensum est. |
| 17 | Ex quo contigit, ut qui omnes artes, tam liberales quam mechanicas, profitentur, nec primam noverint: sine qua, frustra quis progredietur ad reliquas. Licet autem et aliae disciplinae ad litteraturam proficiant, haec tamen privilegio singulari facere dicitur litteratum. Siquidem Romulus eam litteraturam, Varro vero litterationem appellat, et professor eius, sive assertor, dicitur litteratus. |
| 18 | Antiquitus tamen vocabatur litterator iuxta illud Catulli: Munus dat tibi Sylla litterator. [CATULL. XIV, 9.] Unde probabile est quod contemptor grammaticae, non modo litterator non est, sed nec litteratus dici debet. |