monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > 23
Ioannes Saresberiensis, Metalogicus, 1, XXII. Quod auctoritate Senecae suum tueaturerrorem. <<<     >>> XXIV. De usu legendi et praelegendi: et consuetudineBernardi Carnotensis, et sequacium eius.

Ioannes Saresberiensis, Metalogicus, 1, CAPUT XXIII. Quae praecipua sunt ad exercitium philosophiaeet virtutis; et quod grammatica est eorum fundamentum.

1 Praecipua autem sunt ad totius philosophiae et virtutis exercitium, lectio, doctrina, meditatio et assiduitas operis. Lectio vero scriptorum praeiacentem habet materiam; doctrina et scriptis plerumque incumbit, et interdum ad non scripta progreditur, quae tamen in arcanis memoriae recondita sunt, aut in praesentis rei intelligentia eminent. At meditatio etiam ad ignota protenditur, et usque ad incomprehensibilia saepe se ipsam erigit; et tam manifesta rerum, quam abdita, rimatur.
2 Quartum, operis scilicet assiduitas, etsi a praeexistente cognitione formetur, scientiamque desideret, vias tamen parat intelligentiae: eo quod intellectus bonus est omnibus facientibus eum [Psal. CX]. Et praecones veritatis ut scriptum est: Annuntiaverunt opera Dei, et facta eius intellexerunt [Psal. LXIII]. Caeterum operationem cultumque virtutis, scientia naturaliter praecedit; neque enim virtus currit in incertum, aut in pugna, quam exercet cum vitiis, aerem verberat, Sed videt quo tendit, et in quod dirigit arcum: Nec passim corvos sequitur testaque lutoque.
3 At lectio, doctrina et meditatio scientiam pariunt. Unde constat quod grammatica, quae istorum fundamentum est et radix, quodammodo sementem iacit quasi in sulcis naturae, gratia tamen praeeunte; quae, si ei cooperatrix quoque gratia adfuerit, in solidae virtutis robur coalescit et crescit multipliciter, ut boni operis fructum faciat, unde boni viri et nominantur, et sunt.
4 Sola tamen gratia, quae et velle bonum et perficere operatur, virum bonum facit, et prae caeteris omnibus recte scribendi et recte loquendi, quibus datum est, facultatem impertitur, artesque ministrat varias, et cum se indigentibus benigne offert, contemni non debet. Si enim contemnitur, iuste recedit, nec contemptori relinquitur conquestionis locus.
Ioannes Saresberiensis HOME