Ioannes Saresberiensis, Metalogicus, 1, CAPUT XXII. Quod auctoritate Senecae suum tueaturerrorem.
| 1 | Magno tamen se Cornificius tuetur iudice, et erroris sui Senecam laudat auctorem. Qui quidem duabus de causis, merito a pluribus commendatur. Multus enim est in laude virtutis morumque doctrina; et commatico genere dicendi utens, quod breviter et succincte sententias colligit, ornatu verborum splendet: ut eis displicere non possit, qui aut virtutem amant, aut eloquentiam. |
| 2 | Nam ut pace Quintiliani loquar (qui sic hominis ingenium laudat, ut iudicium culpet, dicitque eum dulcibus vitiis abundasse, et magis placuisse pueris quam eruditis, et summas rerum minutissimis sententiis frangere, unde libri eius ab uno imperatorum appellati sunt, arena sine calce), nullus inter gentiles ethicus invenitur, aut rarus, cuius verbis, aut sententiis, in omni negotio commodius uti possis. Ad omnia enim, suum aliquid confert. |
| 3 | Sentit hic, quod disciplinae liberales virum bonum non faciunt. Ego ei consentio, et de aliis hoc ipsum arbitror. Scientia enim inflat , sed charitas sola virum facit bonum. Deprimit artes, sed tamen a philosophia non reiicit; neque enim soli philosophi boni viri sunt. Grammaticus, inquit, circa curam sermonis versatur; et ut longius evagetur, circa historias; ut longissime procedat, circa carmina. |
| 4 | Hoc autem parum non est, sed plurimum prodest ad informationem virtutis, quae facit virum bonum. Gloriatur Horatius [Hor. Ep. 1,2,3], se, virtutis causa, relegisse Homerum: Qui, quid sit pulchrum, quid turpe, quid utile, quid non, Plenius et melius Chrysippo et Crantore dicit. Poetas philosophorum cunas esse, celebre est. Disciplinas liberales tantae utilitatis esse tradit antiquitas, ut quicunque eas plene norint, libros omnes, et quaecunque scripta sunt, possint intelligere, etiam sine doctore. |
| 5 | Ut enim ait Quintilianus, non nocent hae disciplinae per illas euntibus, sed circa illas haerentibus. |