monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > 15 > 16 > 13 > 1 > 2 > 12 > 22 > 4 > 19 > 3 > 23 > 10 > 20 > 5 > 14 > 27 > 1 > 11 > 17 > 25 > 6 > 13 > 16 > 2 > 39 > 12 > 42 > 21
Ioannes Saresberiensis, Metalogicus, 1, XX. In quibus grammaticum oporteat occupari. <<<     >>> XXII. Quod auctoritate Senecae suum tueaturerrorem.

Ioannes Saresberiensis, Metalogicus, 1, CAPUT XXI. Quantis viris placuerit, et quod sine eanon magis quis philosophari potest, quam si sit surdus, aut mutus.

1 Patet ex his, non circa unum grammaticam occupari; sed ad omnia, quae verbo doceri possunt, ut eorum capax sit, animum praeformare: unde quantum ei omnes aliae disciplinae obnoxiae sint, quisque consideret. Ad laudem suam referendum putant quidam nostrorum, quod sine grammatica garriunt, eamque credunt inutilem, et palam culpant, gloriantes se ei operam non dedisse.
2 At Marcus Tullius non oderat filium, a quo in epistulis, sicut apparet, grammaticam instantissime exigebat. Caius Caesar de analogia libros edidit; sciens sine ea, neque ad philosophiam (in qua peritissimus erat) nec ad eloquentiam (in qua potentissimus), posse quempiam pervenire. Quintilianus eam commendat adeo, ut dicat: 'quia usus grammatices, et amor lectionis, non scholarum temporibus, sed vitae spatio terminetur.
3 ' Nam et intelligere docet et dicere: accentus regit, et ipsius vocis, qua utimur, prout personis et rebus convenit, usquequaque instrumenta componit. Nam et pronuntiationis lex alia metro, alia prosae praescribitur. Siquidem alia melica, alia metrica, alia significativa est. Sed ad musicam melica pertinet. Unde et Caesar praetextatus egregio scommate lusit in quemdam: 'Si legis, cantas; si cantas, male cantas.
4 ' Eo spectat quod Martianus in nuptiis Mercurii et Philologiae, grammaticam ducit cum scalpro, et ferula, et unguentiaria pyxide medicorum. Scalpro siquidem oris vitia purgat, et infantium linguas qui ad artem philosophiae, ea praelactante, cibante et ducente ituri sunt, radit, dum erudit: et ne barbarismo aut soloecismo balbutiant, in sermone performat; peccantes autem castigat ferula, et unguento honestatis et utilitatis, quae ex ea provenit, patientium mitigat poenam.
5 Manum quoque ad recte scribendum reddit idoneam; acuit et visum, ut ei partes litterae densiores, aut velum multipliciter elaboratum, obstare non possit. Aperit aures, quas tam gravibus, quam acutis, imo et cunctis vocibus, reddit accommodas. Si ergo tantum utilitatis praestat, et clavis est omnium scripturarum, et totius sermonis mater et arbitra, quis eam a philosophiae liminibus arcebit, nisi qui intelligentiam eorum quae dicuntur, aut scripta sunt, ad philosophandum credit esse superfluam.
6 Utique qui eam abiiciunt aut contemnunt, caecos et surdos philosophicis studiis faciunt aptiores, quam eos, quibus naturae gratia integri sensus vigorem contulit et conservat.
Ioannes Saresberiensis HOME