Ioannes Saresberiensis, Metalogicus, 1, CAPUT XX. In quibus grammaticum oporteat occupari.
| 1 | Versatur et circa alia grammaticae studium, et non modo litterarum, syllabarum dictionumque naturam considerat, et pedes in metris, accentus in syllabis, attendit; sed et figuras accentuum; ut scias cui syllabae gravis, acutus aut circumflexus accentus innitatur. Sensus quoque distinguit posituris, id est figuris indicantibus ubi colon, ubi comma, ubi periodus, id est ubi subdistinctio, aut media distinctio, aut distinctio facienda sit. |
| 2 | Quod quidem significantius interpretari possumus, ut sit colon membrum, comma articulus, periodus circuitus, qui sermonis sententiam claudit. Sed quidam, ut patentius sit, dicunt (an recte viderint ipsi), colon esse, ubi vulgariter punctum dicimus aut quemdam spiritus tractum: comma, ubi quasi divisione media partimur versum; periodum, quae sermonis sensum cum integritate concludit. |
| 3 | Sunt et notae, quae scripturarum distinguunt modos, ut deprehendatur, quid in eis lucidum, quid obscurum, quid certum, quid dubium; et in hunc modum, plurima. Pars haec tamen artis iam ex maxima parte in desuetudinem abiit: adeo quidem, ut studiosissimi litteram merito querantur, et fere lugeant, rem utilissimam, et tam ad res retinendas, quam intelligendas, efficacissimam, maiorum nostrorum invidia aut negligentia, artem dico deperisse notariam. |
| 4 | Nec miretur quis, tantam vim fuisse in notulis: cum et musici cantores, paucis characteribus, multas acutarum et gravium differentias indicent vocum. Et ob hoc quidem, characteres illos musicae claves dicunt. Si tamen tanta scientiae clavis fuit in notulis, mirum est nostros, licet plura scierint, non agnovisse maiores, aut tantae scientiae perditas esse claves. |
| 5 | Seneca se artem comparandae memoriae traditurum facillime pollicetur: et utinam innotuisset mihi, sed quod eam tradiderit, omnino non recolo. Tullius in rhetoricis operam dedisse visus est; sed similibus mei multum non prodest. Exstant autem, quae discere vix sufficimus, sed minus curamus. Proficerent tamen plurimum regulae analogiarum, etymologiarum, glossematum, differentiarum; et quae barbarismi, soloecismi, aliorumque vitandorum vitia monstrant; metaplasmum, schematumque et troporum licentiosas et ornatas edocent rationes, prosas aperiunt, metrorum leges educunt, et exponunt causas, et qua ratione uti oporteat in historiis aut narrationibus fabulosis. |
| 6 | Si quis istorum definitiones figurasque desiderat, superiorum grammaticorum libros evolvat; quos si universos ad manum habere non potest, exploret quid scitu dignum carpat a singulis. Quia, etsi non omnis ad omnia quaeque utilis invenitur, ad multa Isidorus tamen, et satis communis est, et diligenti brevitate laudabilis; et si totus haberi non potest, ad instructionem legendorum, plurimum confert ipsius memoriter vel hanc tenuisse particulam. |