monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > 9 > 11 > 5 > 3 > 17 > 25 > 2 > 13 > 4 > 16 > 12 > 7 > 5 > 26 > 19 > 1 > 22 > 10 > 14 > 3 > 6 > 18
Ioannes Saresberiensis, Metalogicus, 1, XVII. Quod et in poetica naturam imitatur. <<<     >>> XIX. Quod figurarum perutilis est cognitio.

Ioannes Saresberiensis, Metalogicus, 1, CAPUT XVIII. Quid sequi doceat, et quid vitare grammatica.

1 Traditum quidem est, grammaticam esse recte scribendi recteque loquendi scientiam. Recte quidem dicitur, ut vitium excludat, ut scilicet in scribendo sequatur orthographiam, in loquendo, artis et usus auctoritatem. In eo autem orthographia, id est recta scriptura consistit, ut quaeque littera suo ponatur loco, nec alterius usurpet officium aut deserat.
2 Loqui autem, est articulata et litterata voce suum interpretari intellectum. Nam quod dicitur, . . . Nutu signisque loquuntur [Ovid. Met.] a sermonis proprietate recedit. Recte quidem loqui, est soloecismi et barbarismi vitium in sermone declinare. Est autem barbarismus corruptio dictionis non barbarae, id est quae Graeca sit, aut Latina.
3 Si enim barbara dictione in nostro utamur eloquio, non barbarismus, sed barbarolexis est. Soloecismus autem est corruptio non quidem dictionis, sed constructionis; cum adversus legem construendi, incompetenter verba iungantur. Fit autem dupliciter: aut per partes ipsius orationis, aut per accidentia partium.
4 Per partes quidem, ut si alteram quis ponat, pro altera, puta, praepositionem pro adverbio, vel econtra: aut si in eadem parte, genus unum verborum quis pro altero ponat, puta, secundae inventionis, pro eo quod primae esse oportuit. Per accidentia vero, ut per qualitates, genera, casus, numeros et figuras. Similiter et in metro metaplasmus reperitur, qui fit in uno verbo licentius urgente metri lege, sicut et barbarismus, unius dictionis est in soluto eloquio.
5 Dicitur autem metaplasmus, quasi transformatio vel deformatio, eo quod quasi a iure suo dictionem transformat, aut deformat. Sunt item schemata, quae figurae interpretantur, in verbis aut in sententiis: fiuntque per varias dictionum formas, ad eloquii venustatem. Ergo barbarismus et metaplasmus, in verbis singulis deprehenduntur, soloecismus et schemata, non in singulis, sed in plurium coniunctione fiunt.
6 Cum autem tria sint, ars, vitium et figura: notitiam singulorum necesse est habere grammaticum. Alioquin nec arte muniri, nec vitium declinare, nec venustates auctorum facile poterit imitari. Quod si eorum ignarus, recte scribit aut loquitur, peritiae eius ascribendum non est, eo quod casus agit virtutis opus.
7 Ars itaque est quasi strata publica, qua ire, ambulare et agere, sine calumnia et concussione omnibus ius est. Vitium est omnibus devium, ut qui in eo iter, actumve exercet, aut praecipitium subeat, aut calumniam et concussionem interpellantium patiatur. Figura vero, medium tenet locum: et dum aliquatenus recedit ab utroque, non cadit in alterutrius rationem.
8 Omnes itaque sequuntur artem, quia praecipitur; declinant vitium, quia prohibetur, sed nonnulli figuris utuntur, quia permittitur. Nam inter vitia, barbarismum scilicet, et soloecismum, et artem, quae virtus eloquii est et norma, figurae et schemata sunt. Metaplasmus scilicet, si ratione peccetur in verbo; schema, si ex causa probabili delictum sit in contextu verborum. Est enim teste Isidoro, figura 'vitium cum ratione,' ideoque solis auctoribus, auctorumque similibus, viris scilicet eruditissimis, qui dicendorum tacendorumque noverunt rationes, haec licentia indulgetur: 'Magnis, ut ait Cicero, et divinis bonis, hanc licentiam assecuti sunt,' et assequuntur.
9 Non est levis auctoritas personarum: omnia dicta vel facta laudem afferunt, vel crimen auferunt, quam frustra affectat, nisi qui se in magnis bonis imitabilem praebet. Profecto haec aliarum virtutum auctoritas meruit, ut haec vitia maiorum, dulcia sint et grata posteris. Unde in secundo De ordine Augustinus: 'Soloecismos et barbarismos, quos vocant poetae, et quos adamaverunt, schemata et metaplasmos, mutatis maluerunt appellare nominibus, quam manifesta vitia declinare.
10 Detrahe tamen ista carminibus, suavissima condimenta desiderabo. Transfer in liberam forensemque dictionem, quis non eam fugere, atque in theatra se condere iubebit?' Congere multa in unum locum, totum arte putidum et rancidum fastidibo. Ergo moderator rerum ordo, ea nec ubilibet, nec nusquam esse, patietur: quibus interpositis, alias iacens et vilis erigitur et illustratur oration.
11 Haec ille; ut a praecepta constet autoritate, quam necessaria sit notitia eorum, quae doctioribus concessa, omnem fere latitudinem occupant scripturarum, ut qui proprie et figurate dicta itemque vitiosa, non didicerint, raro fidelem, nunquam vero facilem eorum, quae scripta sunt, intelligentiam assequantur.
Ioannes Saresberiensis HOME



Ioannes Saresberiensis, Metalogicus, 1, XVII. Quod et in poetica naturam imitatur. <<<     >>> XIX. Quod figurarum perutilis est cognitio.
monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > 9 > 11 > 5 > 3 > 17 > 25 > 2 > 13 > 4 > 16 > 12 > 7 > 5 > 26 > 19 > 1 > 22 > 10 > 14 > 3 > 6 > 18