monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > 23 > 17
Ioannes Saresberiensis, Metalogicus, 1, XVI. Quod adiectiva primae impositionis, substantivisprimis iunguntur. <<<     >>> XVIII. Quid sequi doceat, et quid vitare grammatica.

Ioannes Saresberiensis, Metalogicus, 1, CAPUT XVII. Quod et in poetica naturam imitatur.

1 In aliis quoque naturam grammatica imitatur; praecepta enim poeticae, naturam morum patenter exprimunt, exiguntque ut artis opifex sequatur naturam. Format enim natura priusnos intus ad omnem Fortunarum habitum; iuvat, aut impellit ad iram Aut in humum moerore gravi deducit et angit: Post effert animi motus interprete lingua. [Hor. Ars poet. 78.] Eo quidem haec, ut a naturae vestigiis poeta non recedat, sed habitu, et gestu, item verbo, ei toto nisu studeat cohaerere. . . . . Si vis me flere, dolendum est Primum ipsi tibi . . . . [Ibid.] Si gaudere, prius gaudendum, alioquin . . . . Male si mandata loqueris; Aut dormitabo, aut ridebo . . . . [Ibid.] Ad haec, non modo pedum aut temporum ibi ratio habenda est, sed aetatum, locorum, temporum, aliorumque, quae sigillatim referre ad rem praesentem non attinet: cum omnia a naturae officina proveniant.
2 Adeo quidem assidet poetica rebus naturalibus, ut eam plerique negaverint grammaticae speciem esse, asserentes eam esse artem per se, nec magis ad grammaticam, quam ad rhetoricam pertinere; affinem tamen utrique, eo quod cum his habeat praecepta communia. Ringantur super hoc, qui voluerint (non enim hanc protendo litem), sed omnium pace, opinor ut sit haec ad grammaticam referenda, tanquam ad matrem et altricem studii sui.
3 Licet autem neutra illarum omnino naturalis sit, et ex maxima parte substantiae suae hominem, qui eas invenit, utraque laudet auctorem, natura tamen aliquid iuris sibi vindicat. In utraque profecto, aut poeticam grammatica obtinebit, aut poetica a numero liberalium disciplinarum eliminabitur.
Ioannes Saresberiensis HOME