monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > 15 > 16
Ioannes Saresberiensis, Metalogicus, 1, XV. Quod adiectiva secuudae impositionis, substantivisprimae non apte copulantur, ut equus patronymicus. <<<     >>> XVII. Quod et in poetica naturam imitatur.

Ioannes Saresberiensis, Metalogicus, 1, CAPUT XVI. Quod adiectiva primae impositionis, substantivisprimis iunguntur.

1 Non autem vice versa, adiectiva primae impositionis, secundae institutionis nominibus adiici, impossibile aut inconsequens est. Natura enim copiosa est, et ubertatis suae gratiam humanae indigentiae facit. Inde ergo est, quod proprietas rerum redundat in voces, dum ratio affectat sermones rebus, de quibus loquitur, esse cognatos.
2 Dicitur ergo durus sermo aut mollis; verbum asperum, aut leve; nomen dulce, aut amarum: cum haec tamen proprie corporum sint, non sermonum. Inveniuntur et plurima in hunc modum, quorum nihil absonum est, aut falsi arguitur apud iudicem bonae fidei, vel auditorem; licet enim fides rationalis creaturae duntaxat virtus sit, sermo tamen fidelis dicitur, itemque fraudulentus, etsi non in ipso, sed in homine esse fraudulentiam convincatur.
3 Solent enim naturalia, ut sic dixerim, transferri nomina ad explendam indigentiam rationalium, cum econtra, transsumptio rationalium ad naturalia, in tam frequenti usu nequaquam versetur. Sit autem translatio, nunc quidem necessitatis causa, nunc ornatus; sed ut celebre est apud eruditos, quae ornatus causa non fit, ab aequivocatione non est aliena.
4 Quorum ergo necessaria est translatio, multis commode applicantur, et pro modo eorum, quae dicuntur accidentaliter praedicari, sensum plerumque mutant ad singula: nemo tamen coniunctionis incompetentiam reprehendit. Et licet improprius, id est translationis sensus, suae dictionis primae significationi, id est quam a prima institutione habebat, sic obtinente usu saepe praevaleat, si forte ad domesticum redeant sensum, utique aut nulla absurditas est, aut non tanta, quantam arguimus, cum adiectiva verborum eo trahuntur, ut rerum significent qualitatem. Ecce convertibile in his ex usu obtinet, quae se praedicatione mutua circumscribunt: ut in specie, et definitione, aut proprio.
5 Item finitum et infinitum, ad designandas eorum qualitates, nomini adiiciuntur, et verbo; sed quoniam haec a rebus sumpta sunt, nequaquam absonum est, si velut a peregrinatione domum redeant, ut res aliqua convertibilis, aut finita dicatur, aut infinita. Similiter universale et particulare, licet in verbis eorum vigeat appellatio, quam a rebus mutuata sunt (secundae enim impositionis non sunt) possunt sine absurditate rerum nominibus adiectivis coniungi. Et quidem quae a rebus sumpta sunt, ad res redire possunt; sed quae inventa sunt ut verborum indicent qualitatem, non ea commoditate vel usu devocantur, ut rerum indicent qualitatem.
6 Videntur enim aliquid habere simile cum his generibus verborum, quae Graece syncategoremata appellantur, eo quod, sicut illorum, ab adiunctis, aut est, aut perpenditur significatio, sic ista, originis suae sociata sermonibus, suum commode excitant intellectum, alio vero traducta, velut naturali vigore destituta, evanescunt, vel absona sunt.
7 Si enim dicatur equus patronymicus, illico grammaticus auditor vel dicenti conviciabitur, ut verbi vitium purget, aut ut multum loquenti deferat, servi comici utetur proverbio: 'Bona verba quaeso.' Haec itaque supplicatio, nonne vitii quaedam exprobratio est? Qui enim pro istis bona quaerit, haec bona esse procul dubio non consentit.
8 Alioquin elegantius diceret, 'Meliora verba quaeso.' Profecto si modum, aut tempus quis quaerat in nomine, causam et comparationem in verbo, eum quasi nugacem grammaticus castigabit: unde non opinor quod patientiam accommodet discipulo, equum patronymicum appellanti. Adeo autem naturae suae limitibus secundae impositionis adiectiva coarctata sunt, ut non modo non queant ad rerum vocabula evagari, sed nec a quibus indita sunt, longe recedere.
9 Siquidem propositio recte dicitur hypothetica, nomen patronymicum. Si vicissim vertas, ut dicatur hypotheticum nomen, propositio patronymica, aut nihil utique dices, grammatico iudice, aut inepte loqueris. Praeterea penes usum est summa examinandi sermonis auctoritas, neque eo non restituente convalescet, quod ipse condemnat: hinc est illud, Multa renascentur, quae iam cecidere, cadentque, Quae nunc sunt in honore vocabula, si volet usus, Quem penes arbitrium est et ius, et norma loquendi. [Hor. Ars poet. 70.] Sicut enim in iure dicitur, quod consuetudo optima legum interpres est; sic et usus recte loquentium est potentissimus interpres regularum.
10 Unde consequens arbitror, quia id quod nusquam scriptum legitur, nec alicubi a recte loquentibus auditur, sed nec aliquid generis eius, pridem damnatum esse, aut certe nondum a grammaticis approbatum. Sed nec primae inventionis nomina universa, credo ad omnia commode posse transferri, etsi ad usum transsumptionis sicut generaliora, ita commodiora sint.
11 Sed quia frequens est, aliquid extra regulam inveniri, erit fortasse aliter, quam dictum sit, alicubi inveniri, seu quod propositum est, usus obtinet. Nam et ea vicissitudo, quae rerum est ad sermones, sermonumque ad res, quae sibi invicem, quasi collatione mutua, suas proprietates attribuunt, translativis sermonibus, quam his, quos institutio secundaria promulgavit; frequentius explicatur. Regulae enim universitati fortasse casus derogat. Sed nos usum loquimur.
12 Haec itaque translationis vis, dum sermonibus, quod rerum est, et rebus, quod sermonum est, ascribit, quamdam loquendi parit indifferentiam; quae, sicut compendio sui, compositis ingeniis prodest, sic indiscreta confundit et prosternit, eisque totius veritatis praecludit intelligentiam. Necesse enim est ei, qui ad notitiam veritatis aspirat, ut composito perpendat ingenio, quid velit dicere etiam qui balbutit; nam et is saepissime verum dicit.
Ioannes Saresberiensis HOME



Ioannes Saresberiensis, Metalogicus, 1, XV. Quod adiectiva secuudae impositionis, substantivisprimae non apte copulantur, ut equus patronymicus. <<<     >>> XVII. Quod et in poetica naturam imitatur.
monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > 15 > 16