monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > 9 > 11 > 5 > 3 > 17 > 25 > 2 > 13 > 4 > 16 > 12 > 7 > 5 > 26 > 19 > 1 > 22 > 10 > 14 > 3 > 6 > 18 > 28 > 21 > 3 > 9 > 8 > 15
Ioannes Saresberiensis, Metalogicus, 1, XIV. Quod ipsa, etsi naturalis non sit, naturamimitatur. <<<     >>> XVI. Quod adiectiva primae impositionis, substantivisprimis iunguntur.

Ioannes Saresberiensis, Metalogicus, 1, CAPUT XV. Quod adiectiva secuudae impositionis, substantivisprimae non apte copulantur, ut equus patronymicus.

1 Procedat ratio ad secundae impositionis originem, ubi, etsi non tam liquido, dominantis tamen naturae claret auctoritas. Rebus itaque, ut dictum est, cum nomina primitus essent imposita, reversus ad se animus imponentis, ipsis nominibus vocabula indidit, per quae sermonum doctrina procederet; dum eorum adminiculo, alter, in mentem alterius suum traiiceret intellectum.
2 Ergo quod casualiter flectitur, et temporis expers est, dictum est nomen substantivum quidem, si substantiam significat, aut substantive. Adiectivum, id quod formaliter, ut sic dici liceat, inest substantiae, vel aliquid ad imaginem eius. Quod autem motum eius significat temporalem (ita tamen ut temporaliter) verbum est appellatum.
3 Activum quidem, si eum, ut in agente; passivum, si ut in patiente significat. Ad similitudinem itaque dictionum primae impositionis, earum, quae secundario processerunt, facta est institutio; ut quemadmodum in illis, tam substantivis quam adiectivis, dicuntur quaedam propria singulorum, alia plurium sunt sua ratione communia; ita quaedam singulariter dicta, quaedam accepta communiter inveniantur in istis.
4 Quod enim nomen dicitur, aut enuntiatio, ad substantivorum accedit rationem: quod appellativum, aut categorica praemissis adnectuntur, adiectivae virtutis explet officium, quae substantivorum determinat qualitatem. Verumtamen, sicut in operibus naturae subtilior est speculatio eorum quae insunt, utpote simplicium, quam eorum quae compositio sensui ingerit, aut intellectui; sic in adiectivis secundae impositionis, si non adiiciantur his, quibus naturaliter addicta sunt quid significent, difficilius est intelligere; solidior est enim natura substantiae quam verborum; et accidentia eius, quam eorum, quae sensui aut intellectui familiarius occurrunt.
5 Adeo quidem, ut qui secundae impositionis adiectiva, primae institutionis substantivis applicant, aut nihil omnino dicant, aut nugiloqui sint. Si enim equus dicatur patronymicus, aut hypothetici saeculares, iunctura incompetens est, praepediente quidem rationem intelligendi principali significatione verborum, non aliqua discohaerentia accidentium.
6 Nam quod ad genus, numerum et casum attinet, substantivo satis cohaeret adiectivum. Sed principalia significata coniungere, non modo mentiri, sed etiam nugari est. Reus acyrologiae Virgilius criminatur, dicens gramineo in campo, eo quod graminoso in campo dici oportuit: et plane magis reus esset, et procul dubio longe nugacior, si dixisset in campo categorico, vel patronymico.
7 Dissolvit autem instantiam eorum, qui ex solis nituntur accidentibus, in similitudine cohaerentibus sibi, probare quod non omnis consonans, vocali subiuncta, syllabam facit: Siquidem I et V consonantes subiunctae, non magis proficiunt ad syllabam, quam adiectiva secundae impositionis, primis substantivis apposita, ad rectam et aequimodam locutionem.
8 Constat equidem duo esse peccata loquentium; alterum mentientis, alterum transgredientis positam locutionem: quod ad minus isti committunt. Primae et secundae personae pronomina, verbis inepte coniunguntur, nisi causa discretionis aut significantiae, licet sibi satis congruant accidentia dictionum. Nugatoriae autem dictionis rationem, non hic ita coarcto, ut idem frequenter dicere, intelligatur: ut si in substantivo, adiectivum, quod in eo intelligitur, quis forte adiiciat, quale est, homo rationalis ambulat; sed ad omnem dicendi formam extenditur, ubi dictionum iunctura inutilis, et quodammodo suae legis implendae inefficax est.
9 Sed nec inutilis est iunctura, licet falsi nota sit, et quod nunc explicat, nunc involvit. Lex enim grammatices mentiri non prohibet, etsi ea socientur, ex quibus nullus, linguae peritiam habenti, provenit intellectus. Ex eo autem liquidius est, quia primis secundariorum competens non fit adiectio: quod si adiectiva aequipollenter in alia resolvantur (ut si forte reddatur pro nominibus definitio) appositionem aequipollentis termini nequaquam horrebit animus, et ipsius adiectivi secundae impositionis formidabit auditum.
10 Verbi gratia, propositio praedicativa est, hoc aequipollenter videtur asserere, quod simpliciter, id est sine conditione aliqua enuntiat, aut quod terminum habeat praedicatum. Dicatur ergo, tunica est categorica, haerebit intellectus, ob adiectionis incompetentiam, et forte citius de inepta dictionum iunctura causabitur, quam mendacii reum arguat proponentem.
11 Sin autem dicat, tunica simpliciter, id est sine conditione, aliquid enuntiat, aut terminum habet praedicatum, statim falsum arguet auditor, nec tamen cito prosiliet ad causandas iuncturae ineptias. Utique cum dicitur propositio categorica, intelligitur habens praedicatum terminum, et subiectum: cum vero, syllogismus categoricus, significatur, quoniam ex categoricis constat.
12 Equus categoricus quidquid significet, ignotum habeo; sed interim credo, quod nihil significat. Quod enim non invenitur usquam, esse puto nusquam. Similis quoque abusio est, si quis dicat, equus desinit in S: et similia. Item: Cato sedens inter Ianiculam, et Kalendas Martias, vestes populi Romani quaternario, aut senione resarcit, aut sermo non est, aut quovis sermone nugatorio corruptior.
13 Huiusmodi sermo quidem, stichiologus dicitur, id est sermo inversus: eo quod adversus loquendi leges coeunt verba. Nam στίχος versus; unde distichum, duorum versuum carmen. Cum super hoc articulo multos conferentes, et varia sentientes audierim, non pigebit referre, nec forte audire displicebit, quod a Graeco interprete, et qui Latinam linguam commode noverat, dum in Apulia morarer, accepi; nam et ipsi volo referre gratiam, etsi non utilitatis (quae tamen in his aliqua est) saltem bonae voluntatis, qua auditoribus prodesse cupiebat.
14 Primus ergo huius sententiae aut opinionis articulus est, quem praemisi: quod adiectivorum secundae impositionis, et substantivorum primae coniunctio, etiam secundum grammaticae rationes, inconsequens est. Habet autem nescio quid latentis ἀφωνίας, id est inconsonantiae; vel, ut Quintiliani verbo utar, cacozugiae, id est malae coniunctionis, haec appositio, quam etsi nequeamus tam facile perspicuis rationibus condemnare, per se tamen displicet grammatico auditori.
15 Talia quidem multa sunt, quae statim offendunt, licet eorum improbatio longius absit. Quod forte in his evenit, quorum virtus, aut vitium perspicuum est. Ut multum parcat hic grammatica, ἀκυρολογίαν deprehendit. Illa enim non modo accidentium dissidentiam in dictionum iunctura causatur; sed etiam secundariae inventionis adiectionem, in substantivis primae, ducit absurdam.
16 Et quidem ea ratione absurda est, quod ad iuncturam huiusmodi animus obsurdescit. Sed quis auditus recte examinat ea, ad quae surdus est? Nonne vox lassa est, quae in aurem surdam effunditur? Quia ergo intellectus, sicut animae manus, ita quodammodo auris est; nihil omnino ad vocem concepit, cuius rei intelligentiam absurditas praeclusit. Attamen absurdum interdum ducitur, cuius est, pro tempore, insolens et infrequens usus, nec tamen usquequaque absurdum est: sicut mulier informis male quidem formata, non tamen omnino carens forma; et sicut in litteris, quaedam mutae, non quod omnino nihil, sed quod aliarum respectu minimum sonent.
17 Haec autem adiectio, penitus quidem absurda est, non solum falso, aut male sonans in aure audientis (falsa enim non omnia absurda sunt) etsi ea veri examinator reprobet, et repellat.
18 Absurda quoque dicuntur singula pro iudicio facultatum, quae dictorum factorumve qualitatem examinant. Grammatica enim absurdam habet incompetentem iuncturam dictionum; sed ad examinandi veri iudicium non aspirat. Caesar, in libro De analogia, grammaticus quidem est, et evitandum esse denuntiat, quidquid auditori perito potest esse absurdum: 'Ut nautae, inquit, scopulum fugiunt, sic fugiendum est infrequens atque insolens verbum.
19 ' Dialectica autem, id duntaxat acceptat, quod verum est, aut verisimile, et quidquid ab his longius dissidet, ducit absurdum. Neque enim utilis aut honesti finem attendit: civilis autem scientia utilia ista metitur, versaturque in fine iusti, aut honesti: et quae a iure bono et aequo longius absunt (vera aut falsa sint) aeque abhorret: palam erit hoc et in caeteris disciplinis.
20 Sed nunc Graeci interpretis nostri procedat explanatio. Homo est rationalis, rebus existentibus ut nunc sunt, haec quodammodo necessaria est, homo est risibilis, haec probabilis est; homo est albus, haec quidem possibilis, dubia tamen, eo quod aeque vera potest esse et falsa; homo est rudibilis, haec quidem impossibilis est, ut omnino vera esse non possit.
21 Nullam istarum grammaticus abhorret, quia ubique invenit legem suam. Nihil istorum corrigit, nihil immutat: gratanter accipit omnia. Quartam corripit et redarguit logicus: eo quod sibi veri falsique commissa est examinatio. Et ob hoc quidem, ei praebere aurem, ducit absurdum. Modo praemissis, quintam adiice, homo categoricus est; hanc utique absurditatis damnat grammaticus; qui non modo dubiam, non modo falsam, sed etiam impossibilem admittebat. Quare? inquit, nisi quia non sequitur leges suas; perpetuo enim dicebat inhibitum, haec adiectiva illis copulari subiectis.
Ioannes Saresberiensis HOME



Ioannes Saresberiensis, Metalogicus, 1, XIV. Quod ipsa, etsi naturalis non sit, naturamimitatur. <<<     >>> XVI. Quod adiectiva primae impositionis, substantivisprimis iunguntur.
monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > 9 > 11 > 5 > 3 > 17 > 25 > 2 > 13 > 4 > 16 > 12 > 7 > 5 > 26 > 19 > 1 > 22 > 10 > 14 > 3 > 6 > 18 > 28 > 21 > 3 > 9 > 8 > 15