Ioannes Saresberiensis, Metalogicus, 1, CAPUT XIV. Quod ipsa, etsi naturalis non sit, naturamimitatur.
| 1 | Caeterum cum haec ad placitum sit, non a natura videtur esse profecta; siquidem naturalia eadem sunt apud omnes, haec autem apud omnes non eadem est. Artium vero matrem superius collectum est, esse naturam; sed, licet haec aliquatenus, imo ex maxima parte ab hominum institutione processerit, naturam tamen imitatur, et pro parte ab ipsa originem ducit, eique in omnibus, quantum potest, studet esse conformis: unde et ad eius nutum, vocalium numerum, apud omnes gentes, quantum ad elementa spectat, quinario inclusit; nam apud plerosque, figurarum numerus multiplicior est. |
| 2 | Teuredus tamen noster, grammaticus scientia quam opinione potentior, etiam in sonis elementariis ampliorem numerum convincebat. Si enim attendantur vocum, ut ait, differentiae, septem sunt. In ipsis quoque consonantibus, diversas species semivocalium et mutarum, item simplicium dupliciumque, natura formavit; quarum differentiam patenter advertit, si quis attendat ora, mirabili lege naturae, modulantia voces, et potestatem earum subtili examinatione perpendat. |
| 3 | Ipsa quoque nominum impositio, aliarumque dictionum, etsi arbitrio humano processerit, naturae quodammodo obnoxia est, quam pro modulo suo probabiliter imitatur. Homo enim ad exsequendum divinae dispensationis effectum, et ad instituendum inter homines verbi commercium, rebus eis primo vocabula indidit, quae praeiacebant, naturae manu formatae, et quas illa, vel ex quatuor elementis, vel ex materia et forma, compegerat et distinxerat, ut rationalis creaturae possent sensibus obiici, earumque diversitas, sicut proprietatibus, sic et vocabulis insigniri. Inde ergo (sicut Boetius auctor est) contigit, ut 'hoc vocetur homo, illud lignum, aliud vero lapis;' et sic substantiis omnibus, sua quasi impressa sunt nomina. |
| 4 | Sed quoniam ipsarum multae sunt differentiae; aliae quidem a quantitate, aliae a qualitate, aliae a variis accidentium formis: item aliae ab his, quae familiariora sunt, et ad esse conducunt: idcirco quibus hoc designaretur, nomina sunt inventa quae possent adiici substantivis, et eorum vim et naturam quodammodo depingerent, sicut praemissae substantiarum differentiae suis proprietatibus exprimentur. |
| 5 | Sicut enim accidentia substantiam vestiunt et informant; sic quadam proportione rationis, ab adiectivis substantiva informantur. Et ut familiarius rationis institutio naturae cohaereat, sicut substantia cuiusque rei, intentionis et remissionis ignara est; sic substantiva ad comparationis gradus non veniunt, ut nec nomina differentiarum substantialium, licet adiectiva sint, eo quod substantiae quamdam indicent qualitatem. |
| 6 | Item nec illa comparantur, quae adiiciuntur substantiis a quantitate, eo quod ipsa quantitas, non suscipit magis et minus. Et in summa, sicut solum accidens comparabile est, nec id tamen omne: sic sola adiectiva accidentiam, nec ea tamen omnia, comparantur. Nec in solis nominibus conspicua est haec naturae imitatio, sed in aliis omnibus orationis partibus, si diligentius attendatur. Pro eo quod substantia, quae sensui aut rationi obiicitur, sine motu, quo agendo vel patiendo aliquid temporaliter movetur, esse non potest, ideo ad designandos motus corporales agentis aut patientis, excogitata sunt verba. |
| 7 | Unde quia motus non est sine tempore, nec verbum esse potuit sine temporis consignificatione; et sicut motus is non semper uniformis est, sed, ut sic dicam, multicolor, alio aliter, vel alias agente vel patiente, ad exprimendas differentias eius, ad modum nominum adiectivorum, adverbia processerunt. Quinetiam quod verba quaedam, aliquibus temporibus carent, sicut meditativa et inchoativa, praeterito eo quod gerendorum deliberatio non statim completur, nec initia rerum, ad sui perfectionem accedunt, hoc nonne est expressum naturae, apud humanam rationem, vestigium? |