monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > 15 > 16 > 13
Ioannes Saresberiensis, Metalogicus, 1, XII. Unde artes dicantur liberales. <<<     >>> XIV. Quod ipsa, etsi naturalis non sit, naturamimitatur.

Ioannes Saresberiensis, Metalogicus, 1, CAPUT XIII. Unde dicatur grammatica.

1 Harum autem omnium prima est logica; ab ea tamen sui parte, quae in prima sermonum institutione versatur, ut nomen logices, sicut iam dictum est, quam latissime pateat, et non modo ad disserendi scientiam contrahatur. Est enim grammatica, scientia recte loquendi, scribendique, et origo omnium liberalium disciplinarum. Eadem quoque est totius philosophiae cunabulum, et, ut ita dixerim, totius litteratorii studii altrix prima; quae omnium nascentium de sinu naturae teneritudinem excipit, nutrit infantiam, cuiusque gradus incrementa in philosophia provehit, et sedulitate materna, omnem philosophantis producit et custodit aetatem: unde a primis, tam scribendi quam loquendi principiis, grammatica appellatur.
2 Grammatica enim, littera vel linea est, et inde litteralis, eo quod litteras doceat; quo nomine, tam simplicium vocum figurae, quam elementa, id est voces figurarum intelliguntur; aut etiam linearis est, eo quod sicut in magnitudinis incremento, dimensio lineae prima occurrit, et quasi quaedam materia est superficiei aut corporis; sic aspirantibus ad profectum sapientiae, disciplina haec prima succurrit, quae linguam erudit; et tam per aures, quam per oculos, ut sic procedat oratio, sapientiam introducit; verba enim per aurem intromissa, pulsant et excitant intellectum, qui, ut ait Augustinus, quaedam animae manus est, rerum capax et perceptitibilis obiectorum.
3 Litterae autem, id est figurae primo vocum indices sunt, deinde rerum, quas animae per oculorum fenestras opponunt, et frequenter absentium dicta sine voce loquuntur. Tradit ergo prima elementa sermonis ars ista, oculorum et aurium iudicium instruit, ut non facilius queat aliquis praeter eam philosophari, quam inter philosophos eminere, qui semper caecus et surdus fuit.
Ioannes Saresberiensis HOME