monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > 15 > 16 > 13 > 1 > 2 > 12
Ioannes Saresberiensis, Metalogicus, 1, XI. Quid ars, et de speciebus ingeniorum: etquod artibus excolenda sunt. <<<     >>> XIII. Unde dicatur grammatica.

Ioannes Saresberiensis, Metalogicus, 1, CAPUT XII. Unde artes dicantur liberales.

1 Sed cum artium multa sint genera, ingenio philosophantis animi primae omnium liberales occurrunt. Hae quidem omnes, aut Trivii, aut Quadrivii ratione clauduntur: et tantam dicuntur obtinuisse efficaciam apud maiores, qui eis diligenter institerant, ut omnem aperirent lectionem, ad omnia intellectum erigerent, et omnium quaestionum, quae probari possunt, difficultatem sufficerent enodare. Neque enim doctore egebant in aperiendis libris, aut quaestionibus dissolvendis hi quibus aut ratio Trivii omnium sermonum, aut Quadrivii lex totius naturae secreta exponebat.
2 Unde sicut artes dictae sunt, eo quod arctant regulis et praeceptis, vel a virtute, quae Graece ἀρετή dicitur, et animos roborat ad percipiendas vias sapientiae, aut a ratione, cui alimenta et incrementa parant, quae a Graecis arses nominantur: sic et liberales dictae sunt, vel ex eo, quod antiqui liberos suos iis procurabant institui; vel ab hoc quod quaerunt hominis libertatem, ut curis liber sapientiae vacet, et saepissime ab iis liberent curis, quarum principium sapientia non admittit.
3 Necessarias quoque saepe excludunt, ut agitationi mentis ad philosophiam sit expeditior via.
Ioannes Saresberiensis HOME