monumenta.ch > Sulpicius Severus > 5 > 11
Ioannes Saresberiensis, Metalogicus, 1, X. Quid significet nomen logicae, et quod omnesartes colendae, nisi reprobatae sint. <<<     >>> XII. Unde artes dicantur liberales.

Ioannes Saresberiensis, Metalogicus, 1, CAPUT XI. Quid ars, et de speciebus ingeniorum: etquod artibus excolenda sunt.

1 Est autem ars, ratio, quae compendio sui naturaliter possibilium expedit facultatem. Neque enim impossibilium ratio praestat, aut pollicetur effectum; sed eorum, quae fieri possunt, quasi quodam dispendioso naturae circuitu compendiosum iter praebet et parit, ut ita dixerim, difficilium facultatem. Unde et Graeci eam μέθοδον dicunt, quasi compendiariam rationem, quae naturae vitet dispendium, et anfractuosum eius circuitum dirigat, ut quod fieri expedit, rectius et facilius fiat.
2 Natura enim, quamvis vivida, nisi erudiatur, ad artis facilitatem non pervenit; artium tamen omnium parens est, eisque, quo proficiant et perficiantur, dat nutriculam rationem. Excitat enim primo ingenium ad res aliquas percipiendas: et cum eas perceperit, deponit quasi in custodia et thesauro memoriae; ratio vero quae percepta et commendanda vel commendata sunt, studio diligenti examinat, et ex natura singulorum, de singulis (nisi forte labatur in aliquo,) verum profert incorruptumque iudicium.
3 Haec tria quidem, quasi omnium artium fundamenta et instrumenta, natura praemittit. Est autem ingenium, ut Isidoro placet, vis quaedam animo naturaliter insita, per se valens.
4 Hoc autem exprimere videtur ista descriptio, quod natura animo vim quamdam indidit, quae aut primitivus motus animae est, aut motum excitat primitivum, quem anima exercet in rerum investigatione. Unde et per se dicitur: Valens, eo quod nullius praecedentis opem exspectat, et omnes praevenit, et iuvat subsequentes; praecedit enim investigatio comprehensionem, examinationem et custodiam omnium sciendorum.
5 Itaque proficiscitur a natura, studio iuvatur et exercitio: ut quod difficile fuerat in prima agitatione, ab assiduitate usus reddatur facilius; et cum regulas hoc faciendi deprehenderit, fiat, nisi desuetudinis et negligentiae torpor obsistat, facillimum. Et haec quidem est omnium origo artium, ut cum natura periacens, usum et exercitium studii peperit, usus et exercitatio artem; ars autem, eam, de qua nunc agitur, facultatem. Valet itaque per se ingenium, exercitatio, ex usu ab utroque memoria; et ab his etiam ipsa ratio convalescit, artesque producit, et hoc quidem pro capacitate ingeniorum.
6 Horum autem tria sunt genera, sicut Carnotensis senex Bernardus, frequenti colloquio, suis auditoribus tradere consuevit. Aliud enim advolans, aliud infimum, aliud mediocre est. Advolans quidem eadem facilitate, qua percipit, recedit a perceptis, nec in aliqua sede invenit requiem. Infimum autem sublimari non potest, ideoque perfectum nescit; at mediocre, et quia habet in quo sedeat, et quia sublimari potest, nec de profectu desperat, et philosophantis exercitio accommodissimum est.
7 Et in hac quidem specie naturam, opinor, artium fundamenta fecisse; usus enim huius studio invalescit. Est autem, ut Ciceroni placet, studium, assidua, et vehemens animi applicatio, ad aliquid agendum magna cum voluntate. Memoria vero quasi mentis arca, firmaque et fidelis custodia perceptorum. Ratio, eorum quae sensibus, aut animo occurrunt, examinatrix animi vis est, et fidelis arbitra potiorum, quae rerum similitudines dissimulitudinesque perpendens, tandem artem statuit, quasi quamdam infinitorum finitam esse scientiam.
8 Cum enim in ea desinant nomina infinita, ea omnia feminino definiuntur articulo, iis exclusis, quae certa suae proprietatis assignatione distinxit. Species infinitae sunt; sed haec in eis finitum tradidit, ut cuicunque adest species, adsit et genus. Numeri infiniti; omnem tamen parem vel imparem esse definivit; et ut quod dicitur, liquido comprobetur exemplo, disceptationem primam casus intulit: usum disceptandi exercitatio auxit.
9 Disceptandi formam, quae ars eius operis est, ratio deprehendit; ars culta contulit facultatem: et quia artium natura mater est, merito in iniuriam parentis redundat contemptus earum. Sedulo igitur ingenium, tam studii quam remissionis moderatione, excolendum est, ut ab altero convalescat, ab altero confortetur. Unde egregie sapiens quidam (cui dicti habeo gratiam) ait: ingenium a natura proficiscitur, iuvatur usu, immoderato labore retunditur, et temperato aeuitur exercitio.
10 Si enim compositum fuerit, et legitime exerceatur, non modo ad artium capacitatem sufficiet, sed ad res quodammodo naturaliter inaccessibiles, rectam et expeditam inveniet viam; et ad cito discendum, aut docendum quidquid oportet expedire, fidelissimum erit.
Ioannes Saresberiensis HOME



Ioannes Saresberiensis, Metalogicus, 1, X. Quid significet nomen logicae, et quod omnesartes colendae, nisi reprobatae sint. <<<     >>> XII. Unde artes dicantur liberales.
monumenta.ch > Sulpicius Severus > 5 > 11