monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > 15 > 16 > 13 > 1 > 2 > 12 > 22 > 4 > 19 > 3 > 23 > 10
Ioannes Saresberiensis, Metalogicus, 1, IX. Quod homines nititur elingues facere, quilogicam impugnat. <<<     >>> XI. Quid ars, et de speciebus ingeniorum: etquod artibus excolenda sunt.

Ioannes Saresberiensis, Metalogicus, 1, CAPUT X. Quid significet nomen logicae, et quod omnesartes colendae, nisi reprobatae sint.

1 Ecce propositi planior est intentio, et logicam aggreditur expugnare, quae omnis philosophiae semitas pari furore persequitur. Verumtamen ab aliqua fuerat inchoandum. Illam itaque praeferri placuit, quae caeteris notior, et huic haeresi familiarior videbatur. Congrediamur ergo, et quid censeatur nomine logicae, proferatur in medium. Est itaque logica, (ut nominis significatio latissime pateat), loquendi vel disserendi ratio.
2 Contrahitur enim interdum, et duntaxat circa disserendi rationes, vis nominis coarctatur. Sive itaque ratiocinandi vias doceat, sive omnium sermonum regulam praebeat, profecto desipiunt, qui eam dicunt esse inutilem: cum utrumque ratione clarissima doceatur esse pernecessarium. Duplicitatem vero huius significationis, nomen a Graeca quidem origine contrahit, quoniam ibi λόγος, nunc sermonem, nunc rationem significat.
3 Sed ut quam latissime protendatur significatio, ei, ad praesens, sermonum omnium magisterium tribuatur; ut nusquam convincatur esse inutilis, cum etiam secundum generaliorem modum, tota perutilis esse et necessaria apparuerit. Si enim, ut saepe dictum est, necessarius (quod nemo negat) est usus verbi, quanto compendiosius docetur, tanto est doctrina utilior et certe fidelior. Stultum enim est in eo diutius cum labore et difficultate versari, quod aliter expediri facile et cito potest.
4 Solet hoc negligentibus evenire, et qui iacturam temporis nullius putant esse momenti. Omnium itaque gerendorum artes amplectendae sunt, et colendae, eo quidem studiosius, quo ab optima parente natura originem ducunt, et nobilitatem generis, facili et felici gerendorum protestantur effectu. Gerendorum idcirco dixerim artes colendas, ad discretionem artium, quae versantur in maleficiis; ut sunt sortilegorum, et caeterae reprobatae matheseos. Quae quoniam ab officiis alienae sunt, a toto hominum coetu, recte philosophantium decreto, eliminari debent. Sed de his latius dictum est in Polycratico.
Ioannes Saresberiensis HOME