monumenta.ch > Plinius > 26 > 2 > 27 > [QUID SIT RHETORICA?] > 28 > 21 > 29 > 30 > 24 > 30 > 1 > 32 > 7 > > 6 > 9 > 7 > 8 > 7 > 4 > 20 > 5 > 3 > 7 > 1 > 6 > 18 > 1 > 9
Ioannes Saresberiensis, Metalogicus, 1, VIII. Quod natura iuvanda est usu et exercitio. <<<     >>> X. Quid significet nomen logicae, et quod omnesartes colendae, nisi reprobatae sint.

Ioannes Saresberiensis, Metalogicus, 1, CAPUT IX. Quod homines nititur elingues facere, quilogicam impugnat.

1 Quis autem ab ope naturae hunc assecutus est titulum, ut sine studio in omnibus, imo vel in una linguarum, eloquentissimus haberetur? utique si eloquentem esse, bonum est et eloquentissimum, melius erit. Neque enim hic in contrarium boni, quod proponitur, comparationis gradus excrescunt. Quemadmodum in eo, qui disertus dicitur, aut disertior, cum positivus sapientiae sensum habeat, et eloquentiae quantum excrescit comparatio, tantum decrescit sapientia, et eloquii fluvius invalescit.
2 Sic enim nonnullis grammaticis placuit. Sed licet aliquae artium contingentium et docentium virtutem, eloquii naturam attingant, illa tamen quae ad placitum fere est, naturaliter sciri non potest, quia nec naturalis est; non est enim eadem apud omnes. Quocirca id quod est homini praecipue debitum, imprudenter sine hominis beneficio a natura exigitur: at haec domus, non eloquentiam criminatur, quae omnibus necessaria est, et commendatur ab omnibus, sed artes eam pollicentium, arguit esse inutiles.
3 Eo itaque opinionis vergit intentio, ut non omnes mutos faciat, quod nec fieri potest, nec expedit, sed ut de medio logicam tollat. Est enim fallax, et ut ait, professio verbosorum, et quae multorum consumpsit ingenia, et non modo philosophiae studiis praeclusit viam, sed gerendis omnibus rationem et exitum interclusit.
Ioannes Saresberiensis HOME