Ioannes Saresberiensis, Metalogicus, 1, CAPUT III. Quando, qualiter et a quibus fueritinstitutus?
| 1 | Ego quidem omnino non miror si credulos auditores suos, multa mercede conductus et multo tempore aerem verberans, docuit nihil scire: cum et ipse sic edoctus sit a magistris. Siquidem non facundus, sed verbosus, et sine fructu sensuum, verborum folia in ventum continue profert. Ea tamen est cautela hominis, cum aeque omnium dicta vituperet, ut in astruenda sua, aut aliena sententia destruenda, nunquam manum conserat, ratione nunquam innitatur, nunquam sustineat congredi in campo Scripturarum: nescio quid arduum et ignotum omnibus sapientibus, tumenti ventosi pulmonis folle concepit: unde alicui respondere, aut patienter audire quempiam, dedignatur. Si enim quidlibet proposueris, ille conviciabitur, aut ridebit. |
| 2 | Si, ut ille propositum probet, exspectas, dilatio necessaria est; ut, cum dies cesserit, tu exspectationis fructu fraudaberis, eo quod margaritas suas, porcis alienis, ut ait, non vult esse communes. Fabellis tamen et nugis, suos pascit interim auditores; quos, sine artis beneficio, si vera sunt quae promittit, faciet eloquentes, et tramite compendioso sine labore, philosophos. |
| 3 | Nam et ipse accepit a doctoribus, quod nunc discipulis tradit, eosque sic instituit, sicut et ipse institutus est. Discipulos ergo in philosophia sibi faciet coaequales. Quid multa? nonne sic perfecti erunt, iuxta illud Evangelii: Discipulus omnis perfectus est, si sit sicut magister eius? Eo autem tempore ista Cornificius didicit, quae nunc docenda reservat, audienda quidem felicibus, et, ut dici solet, auribus Iovis, quando in liberalibus disciplinis, littera nihil erat, et ubique spiritus quaerebatur, qui, ut aiunt, latet in littera. |
| 4 | Hylam esse ab Hercule, validum scilicet argumentum, a forti et robusto argumentatore potestates vocalium, quinque iura regnorum; et in hunc modum docere omnia, studium illius aetatis erat. Insolubilis in illa philosophantium schola tunc temporis quaestio habebatur, an porcus, qui ad Venalitium agitur, ab homine, an a funiculo teneatur. |
| 5 | Item, an capucium emerit, qui cappam integram comparavit. |
| 6 | Inconveniens prorsus erat oratio, in qua haec verba, conveniens, et inconveniens argumentum, et ratio non perstrepebat multiplicatis particulis negativis et traiectis per esse, et non esse, ita ut calculo opus esset, quoties fuerat disputandum, Alioquin vis affirmationis et negationis erat incognita. Nam plerumque affirmationis vim habet geminata negatio, itemque vis negatoria ab impari numero convalescit. |
| 7 | Siquidem negatio plerumque iterata, se ipsam perimit; et contradictioni, sicut regulariter proditum est, coaequatur. Ut ergo, pari loco an impari versetur, deprehendi queat, ad disceptationes, collectam fabam et pisam deferre, quae conveniebatur, consilio prudenti consueverat; ita quidem si intellectui rerum, quae videbantur in quaestione versari, operam dabat. |
| 8 | Sufficiebat ad victoriam verbosus clamor, et qui undecunque aliquid inferebat, ad propositi perveniebat metam. Poetae, historiographi, habebantur infames, et si quis incumbebat laboribus antiquorum, notabatur, et non modo asello Arcadiae tardior, sed obtusior plumbo vel lapide, omnibus erat in risum. Suis enim, aut magistri sui quisque incumbebat inventis. Nec hoc tamen diu licitum; cum ipsi auditores in brevi coerrantium impetu urgerentur, ut et ipsi, spretis his, quae a doctoribus suis audierant, cuderent et conderent novas sectas. |
| 9 | Fiebant ergo summi repente philosophi; nam qui illitteratus accesserat, fere non morabatur in scholis ulterius, quam eo curriculo temporis, quo avium pulli plumescunt. Itaque recentes magistri e scholis, et pulli volucrum e nidis, sicut pari tempore morabantur, sic pariter avolabant. Sed quid docebant novi doctores, et qui plus somniorum, quam vigiliarum, in scrutinio philosophiae consumpserant, et facilius instituti, quam illi iuxta narrationes fabulosas, qui somniantes in Parnasso, repente vates progrediebantur, aut citius quam ii qui de Castalio Fonte Musarum munus hauriebant poeticum; aut quam illi qui, viso Phoebo, Musarum, nedum musicorum. meruerunt ascribi consortio? |
| 10 | Nunquid rude aliquid, aut incultum, nunquid aliquid vetustum aut obsoletum? Ecce nova fiebant omnia, innovabatur grammatica, immutabatur dialectica, contemnebatur rhetorica: et novas totius quadrivii vias, evacuatis priorum regulis, de ipsis philosophiae adytis proferebant. Solam convenientiam sive rationem loquebantur, argumentum sonabat in ore omnium, et asinum nominare, vel hominem, aut aliquid operum naturae, instar criminis erat, aut ineptum nimis, aut rude, et a philosopho alienum, impossibile credebatur convenienter, et ad rationis normam quidquam dicere aut facere, nisi convenientis et rationis mentio expressim esset inserta. |
| 11 | Sed nec argumentum fieri licitum, nisi praemisso nomine argumenti. Ex arte et de arte agere idem erat. Docebunt hi forte, quod poeta versifice nihil dicet, nisi cognominet versum, quod faber lignarius scamnum facere nequeat, nisi scamnum aut lignum volvat in ore. Inde ergo haec sartargo loquendi in qua senex insulsus exsultat, insultans eis qui artium venerantur auctores, eo quod nihil utilitatis in eis reperit, cum se eis dare operam simularet. |