Ioannes Saresberiensis, Metalogicus, 1, CAPUT II. Descriptio personae suppresso nomine.
| 1 | Ipsum vero vulgato designarem ex nomine, et tumorem ventris et mentis; oris impudicitiam, rapacitatem manuum, gestus levitatem, foeditatem morum (quos tota vicinia despuit), obscenitatem libidinis, deformitatem corporis, turpitudinem vitae, maculam famae, publicis aspectibus ingerens denudarem, nisi me Christiani nominis reverentia cohiberet. Memor enim professionis, meae et fraternae, quae in Domino est, communionis indulgendum esse personae credidi, dum tamen non indulgeatur errori. Defero ergo Deo, parcens naturae, quae ab ipso est, et impugnans vitium, quod contra ipsum est; dum naturam corrumpit, quam ille generavit. |
| 2 | Utique par est sine derogatione personae, sententiam impugnari; nihilque turpius, quam cum sententia displicet, aut opinio, rodere nomen auctoris; longe quidem probabilius est, ut opinioni falsae, quatenus tamen error tolerabilis est, parcatur interdum propter hominem, quam ut propter opinionem homo carpatur. Singula suis sunt examinanda indiciis, et paria meritis sunt praemia conferenda; ita tamen, ut rigorem mansuetudo clementiae vincat. Hac itaque contemplatione, suppressi vulgati nominis notam: ne non tam erroris videar procurasse medelam, quam infensam deturpasse personam. |
| 3 | Ut autem verum fatear, nihil est minus verum, quia quatenus Christiano licitum est, personam et sententiam aeque contemno. Ut libet ergo ille stertat in dies medios, quotidianis conviscerationibus ingurgitetur ad crapulam, et in illis immunditiis volutatus incumbat, quae nec porcum deceant Epicuri. Caeterum opinioni reluctor, quae multos perdidit, eo quod populum, qui sibi credat, habet; et, licet antiquo novus Cornificius ineptior sit, ei tamen turba insipientium acquiescit. |
| 4 | Illorum tamen maxime, qui, cum inertes sint et ignavi, videri, quam esse sapientes, appetunt. |