Ioannes Saresberiensis, Metalogicus, 1, CAPUT I. Calumnia quae ut Cornificio suo responderetur,extorsit.
| 1 | Adversus insigne donum naturae parentis et gratiae, calumniam veterem et maiorum nostrorum iudicio condemnatam excitat improbus litigator, et conquirens undique imperitiae suae solatia, sibi proficere sperat ad gloriam, si multos similes sui, id est si eos viderit imperitos; habet enim hoc proprium arrogantiae tumor, ut se commetiatur aliis, bona sua, si qua sunt, efferens, deprimens aliena; defectumque proximi, suum putet esse profectum. Omnibus autem recte sapientibus indubium est quod natura, clementissima parens omnium, et dispositissima moderatrix, inter caetera quae genuit animantia, hominem privilegio rationis extulit, et usu eloquii insignivit: id agens sedulitate officiosa, et lege dispositissima, ut homo qui gravedine faeculentioris naturae et molis corporeae tarditate premebatur et trahebatur ad ima, his quasi subvectus alis, ad alta ascendat, et ad obtinendum verae beatitudinis bravium, omnia alia felici compendio antecedat. |
| 2 | Dum itaque naturam fecundat gratia, ratio rebus perspiciendis et examinandis invigilat; naturae sinus excutit, metitur fructus et efficaciam singulorum: et innatus omnibus amor boni, naturali urgente se appetitu, hoc, aut solum, aut prae caeteris sequitur, quod percipiendae beatitudini maxime videtur esse accommodum. |
| 3 | Cum vero beatitudo communionis ignara, quae aut qualis extra societatem sit, nec fingi quidem possit; quisquis ea, quae ad ius humanae societatis, (quae quodammodo filiorum naturae unica et singularis fraternitas est), conciliandum et fovendum proficiunt, impugnat, viam adipiscendae felicitatis omnibus videtur obstruere; et praecluso pacis aditu, ut in se concurrant ad interitum orbis, naturae viscera incitare. Hoc quidem est seminare inter fratres discordiam, hoc arma ministrare compositis; hoc denique firmare novum et magnum chaos inter Deum et homines; sic enim ad firmioris nexus compagem et charitatis custodiam, universitatis partes, creatrix Trinitas, Deus unus et verus, ordinavit, ut alterius ope res altera indigeret, et altera defectum suppleret alterius; dum sunt singula quasi singulorum membra. |
| 4 | Semiplena sunt ergo omnia, si ab invicem dissolvantur; sed aliorum foederatione perfecta: quoniam omnia mutuis constant auxiliis. Quid ad beatitudinem obtinendam virtute fidelius, aut utilius? Quid compendiosius? haec est enim fere singularis et unica via, quam ad beatitudinem gratiae praeparavit. Nam qui citra virtutis meritum beati fiunt, non tam eundo illuc perveniunt, quam trahuntur. Miror itaque (non tamen satis, quia non possum), quid sibi vult, qui eloquentiae negat esse studendum; ipsamque sicut visum non caeco, auditum non surdo, asserit gratis a natura pervenire ei, qui mutus non est; sed plenius, si naturae munus exercitio roboretur, nec tamen beneficium aliquod ab arte praestari; aut id minus, quam labor artis exposcat. |
| 5 | Sicut enim eloquentia, non modo temeraria est, sed etiam caeca, quam ratio non illustrat; sic et sapientia, quae usu verbi non proficit, non modo debilis est, sed quodam modo manca: licet enim quandoque aliquatenus sibi prodesse possit sapientia elinguis ad solatium conscientiae; raro tamen, et parum confert ad usum societatis humanae. Nam ratio, scientiae virtutumque parens, altrix et custos, quae de verbo frequentius concipit, et per verbum numerosius et fructuosius parit, aut omnino sterilis permaneret, aut quidem infecunda, si non conceptionis fructum in lucem ederet eloquio: et invicem, quod sentit prudens agitatio mentis hominibus publicaret. |
| 6 | Haec autem est illa dulcis et fructuosa coniugatio rationis et verbi, quae tot egregias genuit urbes, tot conciliavit et foederavit regna, tot univit populos et charitate devinxit, ut hostis omnium publicus merito censeatur, quisquis hoc, quod ad utilitatem omnium Deus coniunxit, nititur separare. Mercurio philologiam invidet, et ab amplexu Philologiae Mercurium avellit, qui eloquentiae praeceptionem a studiis philosophiae eliminat; et, quamvis solam videatur eloquentiam persequi, omnia liberalia studia convellit, omnem totius philosophiae impugnat operam, societatis humanae foedus distrahit, et nullum charitati, aut vicissitudini officiorum relinquit locum. |
| 7 | Brutescent homines, si concessi dote priventur eloquii; ipsaeque urbes videbuntur potius pecorum quasi septa, quam coetus hominum, nexu quodam societatis foederatus, ut participatione officiorum, et amica invicem vicissitudine eodem iure vivat. Quis enim contractus rite celebrabitur? quae fidei aut morum disciplina vigebit? quaenam erit obsecundatio aut communicatio voluntatum, subtracto verbi commercio? |
| 8 | Non ergo unam, non paucos, sed omnes simul urbes et politicam vitam totam aggreditur Cornificius noster, studiorum eloquentiae imperitus et improbus impugnator. |