monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > 281 > 166 > 329
Ioannes Saresberiensis, Epistulae, EPISTULA CCCXXVIII.AD PETRUM DE CANDEIO. I, 601, ex ms. B. Mariae de Fontanis.] <<<    

Ioannes Saresberiensis, Epistulae, EPISTULA CCCXXIX.AD BARTHOLOMAEUM TURONENSEM ARCHIEPISCOPUM. [Eiusdem argumenti.] [Ibid.]

1 Venerabili domino et Patri charissimo B. Dei gratia Turonensi archiepiscopo, apostolicae sedis legato, IOANNES, divina dignatione ac meritis sancti Thomae, Carnotensis Ecclesiae minister humilis, salutem et iuges ad vota successus.
2 Rectoribus incumbit Ecclesiae viros religiosos propensius diligere, et eos suis confovere facultatibus, longe ab eis iniurias propulsare. Hinc est quod vestrae devotionis pietatem exoramus attentius ut persuadeatis Petro de Candeio tanto abundantiorem esse fructum misericordiae, quanto cui exhibetur noscitur plus prodesse.
3 Consulatis ergo ei, et admoneatis in Domino, ne in ecclesia de Landa contra formam ordinis Cisterciensis monachos de Fontanis missam cogat celebrare, cum praedicti monachi in ipsa abbatia pro sua et praedecessorum suorum salute . . . . .
Ioannes Saresberiensis HOME

bnf8562.98